Girolamo Balbi carmina, 152

152. de Iure civili

Saeve Draco, facunde Solon, generose Lycurge!

Vos sequor, a vobis nullo divellar in aevo.

Prima pharetratos aetas sat lusit amores:

Frango chelym, numerosque leves, et ludicra pono.