Girolamo Balbi carmina, 149

Poeta

Gramineae Coridon proiectus margine ripae;

Sequana labenti qua flexilis obstrepit unda,

Aestus vicini pellebat fluminis aura:

Obvius ecce venit puer Itacus et puer Alcon;

5

Voce pares, forma similes, natalibus idem;

Ille gregis custos, huic horti cura feracis.

Qui sua communi maerentem fata querela

Captabant calamis duri solatia casus.

Hos Corydon (nec enim carmen triviale sonabant)

10

Novit, et o pueri quis vos Deus (inquit) acerba

Sorte premit, laevoque obducit nubila vultu?

Vestra quidem merito iam vos designat honore

Fistula, quae toto resonat dulcissima pago.

Finierat; querulo sic Alcon incipit ore:

Alcon

15

Mille sub Euganeis pascebam collibus agnas,

Matribus a totidem (culmo cum mitis hirundo

Figit opus) niveas demebam forcipe lanas.

Quid memorem, numerosa meis ut buccula septis

Clausa superfuso replebat Cymbia lacte?

20

Nonus ab undecimo mihi iam successerat annus;

Ecce, aurem vellens dixit ruralis Apollo:

Linque puer saltus, et ovili cede vetusto;

Laurigeraeque veni sub amoena cacumina rupis.

Vt veni, ut iacui, ut me mala pressit egestas;

25

Nec cessare sacro licuit sub tegmine rupis;

Nunc vagor alitibus per devia rura sinistris:

Proh dolor! hyberna ieiunia pellere quercu

Cogor, et e duris excerpere mora rubetis.

Itacus

Me quoque sors eadem peregrinum visere caelum

30

Compulit; ah patrii neglecta est glarea ruris;

Glarea parva quidem, multis sed fertilis herbis.

Hic olus et tardos acuens heruca maritos,

Capparis, ignavoque rumes placitura palato.

Et lactuca recens, teneris et brassica fibris.

35

Nec satureia favis, nec mensae ingrata sinapis.

Hic virides apii crines, et olentia late

Serpilla, et Lybici genitalia gramina bulbi.

Quin etiam arboreos faetus mihi cura tueri:

Foederibus blandis varios miscere sapores

40

Suetus, adoptivaque nemus confundere gemma.

Sic secura quies, facilisque ex arbore victus

Semper erat, dapibusque famem solabar inemptis;

Nunc me gramen inops citisi, lachrimosaque pascit

Cepa, levoque sitim caenosi gurgitis unda.

Coridon

45

Corde fugate metum pueri, sedare dolorem

Discite, et afflictis nunquam diffidere rebus.

Vidimus obscuros densa caligine nimbos,

Post tamen arrisit puri clementia caeli.

Et licet usta seges siliquis fallacibus olim

50

Agricolas ludat; licet interversa malignum

Glebe ferat lolium, sterilique albescat avena;

Saepe tamen laetis flavescit campus aristis.

Nunc operae pretium est, dulces inflare cicutas;

Forsitan audita rupes mitescet avena,

55

Carmen et irati rabiem compescere fluctus

Creditur, et rigidas deducere montibus hornos.

Orpheus infernos placavit carmine manes;

Amphion silices movit, Delphinas Arion.

Ergo agite, alterno distinguite iubila cantu.

60

Alcon primus erit, tu proximus Itacus ibis.

Alcon

Omniparens tellus, et rerum Iuppiter auctor,

Quique tuo signas labentia tempora motu,

Phoebe pater, rebusque potens Venus alma creandis;

Et montana Pales, et pastoralis Apollo,

65

Ferte pedem, votisque meis spirate secundi,

Vt fruar optatae forti munimine rupis.

Quisque petat, quod amat, nos sola rupe fruamur.

Itacus

Nymphae ruris honor, Dryades, quaeque antra Napeae

Quaeque secant liquidas madido pede Naiades undas,

70

Et redimita comas levibus Pomona corymbis;

Sistite me forti (si qua est clementia) rupe.

Vobis victor ego nostro de rure quotannis

Primitias, mixtisque dabo pia thura corollis.

Quisque petat, quod amat, nos sola rupe fruamur.

Alcon

75

Cernite triste pecus, corrosis tabida membris

Vt laedat scabies, et lento pustula virus.

Non levat elleborum, nec amaro sulphura nitro,

Nariciaeve pices, lentave bitumen amurca.

Si pecus hoc rupes sub amoena protegat umbra,

80

Iam faetura gregi superabit laeta salubri.

Quisque petat, quod amat, nos sola rupe fruamur.

Itacus

Quamvis siccus ager sitientibus aestuet herbis,

Rupe sub hac placidi nitet indulgentia veris;

Quam natura parens viridanti gramine vestit;

85

Spargit odore Venus; pingit Dea Flora colore,

Pallescunt violae, rutilo rosa purpurat ostro.

Alba ligustra micant, flavet coma lutea caltae.

Quisque petat, quod amat, nos sola rupe fruamur:

Alcon

Rupe sub hac Faunique colunt, Satyrique bicornes,

90

Leneusque pater, Phoebo Parnassia rupes

Grata minus, minor est Grinaei gratia ruris;

Hic pax, atque fides; ludit cum tigride dama,

Lambitur agna lupa, feritas non asperat Vrsos;

Nec latet occulto serpens armata veneno.

95

Quisque petat, quod amat, nos sola rupe fruamur:

Itacus

Populus hic albet, platanus vitet, apta Dione

Myrtus fructificat, Phaebaeaque germinat arbos;

Has celebrat frondes, et amicas vatibus umbras,

Quicunque Aonio sua proluit ora liquore,

100

Terrenosque iterum si Tityrus induas artus,

Hanc coleret felix contempta Amaryllide rupem.

Quisque petat, quod amat, nos sola rupe fruamur.

Coridon

Dulce quidem canitis; nec vos bonus odit Apollo.

Auguror, o pueri, flatu levis aura benigno

105

Spirabit, meliusque feret sors mobilis aevum.

At nunc iucunda laxemus seria mensa.

Sunt mihi namque novo compacta coagula lacte;

Nec fumosa carent sicco carnaria tergo;

Sunt pira, sunt longa pendentia mala genista;

110

Ficus, et exigua vestita cidonia lana.

Et iam sudantes referunt iuga fessa iuvenci;

Nubila densantur, revehitque crepuscula vesper.