Girolamo Balbi carmina, 133

133. ad Cornelium Vitellium

Barbara gens Latio nunquam satiata cruore,

Cui fera vipereum torquet praecordia virus;

Iam cupit unanimes armare in bella sodales;

Sed frustra; non celsa prius styx abluet astra,

5

Et Tartessiaco remeabit ab aequore Titan,

Quam subeant animum Corneli oblivia nostrum.

Te sine nulla mihi quaeretur gloria, nullus

Te sine surget honos; iuvenes domus una tenebit,

Vna senes, nosque urna duos teget una sepultos.