Girolamo Balbi carmina, 113

113. eidem Regi

Militiae sublime decus, spes certa labantis

Et columen patriae; superi quem rector Olympi

Extulit, et latas rerum commisit habenas;

Vt foret, indomitos bello spoliisque superbos

5

Qui regeret populos, partisque ex hoste triumphis

Inclytus emeritis compleret laudibus orbem.

Te Phoebus tenera primo de matre cadentem

Suscepitque aluitque sinu, et puerilia sacris

Ora rigavit aquis; hinc flumina larga beati

10

Pectoris; hinc fundit sermonis mella politi

Hyblaeis vox mixta favis, qua dissona linguis

Barbaries regitur, qua ferrea pectora mulces.

Cum tibi primaevo vernaret flore genarum

Molle decus, teneraque nitens lanugine vultus

15

Lilia purpureis confunderet alba rosetis;

Non fractus, non segnis eras, non mollia luxu

Tempora ducebas, discincta nec otia noras;

Sed iaculum torquere manu, sed mittere nervo

Spicula, velocesque agitare in pulvere currus,

20

Flectere ludus equum, sumptoque umbone phalanges

Sternere, praecipitique notos praecurrere cursu.

Tale rudimentum tenero sortitus ab aevo,

Inclytus Arctoi domitor cum Carolus orbis

(Proh dolor) occubuit non aequa sorte peremptus.

25

Tu ducis egregii sobolem, pactosque Hymenaeos

Suscipis, inque dolis caecoque in Marte tueris.

Cimbrorum afflictis solus succurrere rebus

Ausus; et insidiis, quas undique Belgicus axis

Tendebat, bello fortique occurrere dextra,

30

Liligerum dare terga ducem, dare terga cohortes

Vidimus, et stratis albentes ossibus agros.

Misisti populos tunc sub tua iura feroces,

Exiguaque manu Gallorum victor acervos

Stravisti; Matrona rubens eiecta sub undis

35

Corpora volvebat, mixtoque infecta cruore

Sequana non puras pelago commiserat undas.

Nemo impune tuis unquam sese obtulit armis;

Sive pedes dubii certamina Martis iniret;

Seu luctantis equi contunderet ora lupatis.

40

Quae gens tam procul est, quae non tua fortia facta

Audierit, regnique decus novere Geloni;

Belligeri novere Scythae, novere Britanni;

Novit et infelix Burgundia, cuius apertum

Spirat vulnus adhuc, et inundant sanguine fossae.

45

Pannoniusque ferox, et equino sanguine pastus

Wassagetes, novit latiis infestus habenis

Cantaber, et duro gaudentes Marte Sycambri;

Quique iacit celeres Parthus post terga sagittas,

Circumfusa sonans qua perfluit aequora Nereus

50

Fama volans invenit iter, terrisque relictis

Scandit ad aetherei sublimia tecta Tonantis.

Iamque erit illa dies (si vera modo auguro) cum tu

Gadibus imperium extendes, cum victor utrumque

Oceanum vertes, et qua vada salsa cadente

55

Lustrat Phoebus equo, quaque aequora lampade prima

Inficit Eois aurora evecta quadrigis.

Quod tibi si sacri contingant vatis honores,

Qui tua gesta ferat, te nulla oblivia terris,

Nulla dies unquam memori te subtrahet aevo.

60

Alternum nec enim factis per saecula nomen

Emeruisse fas est; cadit omnis gloria vitae,

Omne decus fugiente anima, nisi carmina vatum

Nunquam casuris mandent tua nomina chartis.

Quid foret Aeneas, belloque insignis Achilles?

65

Quid gemini Atridae, et patriis ferus Hector in armis?

Ignoti obscura pridem sub nocte iacerent,

Hos nisi Smyrnaei canerent praeconia versus.

Vive diu Caesar felix; spolia ampla trophaeis

Parta novis, domitoque ferens ex orbe triumphos;

70

Semper cincta geras florenti tempora lauro.