Girolamo Balbi carmina, 111

111. ad dominum Guillermum de Rupeforti

Si Guillerme meos contingas forte libellos,

Pone supercilium.

Non Romana iuvat, Venetum non arma referre,

Liligerumve ducem.

5

Monstrum horrendum, informe, ingens, cui lumen ademptum est,

Et bona cuncta simul!

Vipereo spargit Praebeia prata cruore,

Thespiadumque lacus.

Bella gero: et timidum conor depellere monstrum?

10

Sis pater alme favens.

Postmodo siqua malus permiserit otia livor,

Martia bella canam.

Interea vacuus curarum pondere laeta

Haec quoque fronte legas.

15

Este procul Curii tenues, rigidique Catones!

Musa iocosa mihi est.

Musa iocosa mihi est: sed sunt sine crimine mores,

Vitaque labe caret.