Quinto Emiliano Cimbriaco uersus uarii, 17

Testo base di riferimento: A. Benedetti, 1960-1963

Cura dell'edizione digitale: S. Di Brazzano


17. ad C. Plinium Secundum Veronensem
encomiasticos

Veronae decus et domus Secundae,

Plini, gloria: cognitumque lumen

Ingens historiae perennioris.

Quis te sic nitidum manu expoliuit?

5

Docta (Iuppiter) et scientiori,

Vel per se Aonidas sequi sorores?

Vt qui tam fueras lacer retonsus

Nunc sis integer: elegans subinde

Musarum sacer agnitus sacerdos

10

Sic possis merito omnibus placere

Exutus scabie librariorum?

Paeanti ingenio eruditiori:

Et digno cythara mei Catulli

Tandem sum mihi redditus: meaeque

15

Assertus patriae uetustiori:

Qua herciscens Athesis remugit undis

Me Comi licet arbitrantur ortum

Quod si plus fidei infidens requiris

Veronam petito: et uideto saxum:

20

Sacris quod posui ossibus parentum

Tunc dices tripodas tibi locutos.

Sic phoenix Arabes apud Sabaeos:

Cum longae exuerit situm senectae:

Eoas uolitat nouus per oras:

25

Sic olim coluber grauatus annis.

Squammas exuuiis nouat repostis.

Ergo me legito aure uellicata:

Sic te Castalios iuuat liquores.

Vesaeos bibere: et nouare carmen

30

Doctum flectere barbiton: uel ipsam

Naturae historiam uidere ad unguem.