Convenevole da Prato regia carmina ad Robertum Andecauensem, 35

35.

Passio vera crucis clavis credenda polorum

Et que firmavit fera Tartara. Gloria nostra

Est crux, qua Christus pro nos redimendo pependit

Hec clavis loquitur, quasi dedignata teneri

5

In manibus cupidis, ledentibus atque superbis,

Cernens quod, clavis sapiens, aperire perita

Et firmare, studet moderamina vertere contra

Legis iter, ducente manu perversa volente:

"Non errare datur mea docta scientia clavis.

10

Cur trahor ut laqueos et retia noxia tendam?

Scandala cur fodiunt, mictentes cornua tauri?

In fragiles figunt eris ferrique catenas,

In fortes ponunt quod texit aranea rete;

Hostia pauperibus claudunt, panduntur abundis

15

Divitibusque fores et quelibet interiora.

Spe cupidi servante domum, patrimonia Christi

Sunt collata, velis si scire, vel ore potentum

Deposcente, precum vel cum dulcedine ficta,

Aut dant prebendas ipsorum sanguine natis,

20

Seu bene nummosis, seu nobilibus trabeatis,

Aut non sponte probis. Raro tamen accidit ultro

Vt dignos meritosque velint, solamine leto

Prelati, de more frui, livore maligno

Sic et agente dolo, seu dedignante, superba

25

Et tumida cervice sedent dum culmine viles,

Obliti qua sorde fimi venere, vel ortum

Nobilitare suum credentes obiice fronte,

Elati cordis, vel si magnalia spondent,

Aut indignentur, facili rancore citato,

30

Tanquam galline geniti natalibus albe,

Nos alios ovis velut infelicibus ortos

Esse ferant: animis tantam dant culmina mentem,

Vel potius fecem: verum feriuntur aselli

Quem feriunt muro simili vel fortius ictu.

35

Verus doctrinam Christus dedit ore magister

Nonne suo? Quanto fis maior in omnibus, ipse

Te reddas humilem. Set delitias graviores

Hostendunt humili nati de sanguine. Nuper

Ad talem currus aurige sedis hyatum

40

Discordes pepulere meos et robora clavis,

Cui conmissa iacet inclusa potentia claustro

Europe medio. Vix claves pars reveretur

Teuthonie modica, set Grecia tota negavit

Sedis apostolice iussis parere salutis;

45

Ausonie lombarda movet provincia caudam

Quaque die, spernitque novi pontificis exta

Pestis aquata dolis et sevo pasta veneno.

Ad quid ego lucem per pectora tetra refundam,

Vt vincant nati lucis genitos tenebrarum?

50

Perfidiaque suisque viis perversa ruina

Est anime morbo pravum superaddere morbum,

Iungere perverso perversas agmina vires,

Irato gladium, furioso pandere casum,

Et stipulis ignem calcar prestare cadenti.

55

Bis bibit octenis pater ille pius scelus annis

Sanguinis humani fundendi: flamina cura

Illa fuit: lites incendere, figere partes

Perpetuis odiis. Domini venerabile templum

Edificare decet cum pontificatus honore

60

Ac missas celebrare. Gemens en ista dolore

Nunctio nota viris. Illum decet esse receptum

Ad secreta patrum. Turbamur nos fore claves

Arbitrio lacerantis heri cupientis iniqua,

Quem neque ferre pudet domini maledicta cuiusque

65

Et decorare malum nocue formidinis usum.

Auditote, rogo, que dicam, que mea mecum

Fert robusta soror. Velut is qui non quit habere

Que iubet, incensus cum crebris ictibus et se

Incitat aut stringit, sic nos et iura perhennis

70

Ecclesie turbat. Nam nostra potentia docta

Nil ligat iniuste, nec nostra scientia fortis

- sive potens dici debet - nec solvit inique.

Monstra ligant, solvunt, reserant clauduntque, catenant,

Postquam fracta patet vel diruta porta sacrata

75

Est Scea, post fractum Laomedontisque sepulcrum,

Postquam plenus equus subrepsit Pergama Grecis

Ligneus armatis, sternuntur menia Troye.

Quid nos auxilii claves modo ferre valemus?

Exeat a ficto dux carcere, tunc revidebit

80

Quid vis nostra valet, quid nostra scientia novit.