Girolamo Balbi carmina, 39

39. ad Hieronymum de Onico

Lux mundi, formose puer, cui culta nitet vox,

Vox Siculis permixta favis, tibi cedat amor phrix,

Phrix sacra raptus volucri, quem summus amat Rex,

Rex hominum Divumque sator, te doctus amat grex,

5

Grex Driadum te mollis amat, meque alta premit fax,

Fax oculus puer albe tuus, quo victa iacet lynx,

Lynx radiis certans Phoebaeis, neu mihi sis trux,

Trux decet ira feras, sed ames, dum pulchra nitet frux,

Frux vultus formose tui, nam ut sparsa fluit nix,

10

Nix verno liquefacta polo, sic lapsa cadit nux,

Nux formae, celerique gradu simul atra ruit nex,

Nex quoque te rapiet, mundi nec semper eris lux.