Quinto Emiliano Cimbriaco rhapsodiae, 2

Testo base di riferimento: B. Ziliotto, 1959 [rhaps. 2]; A. Benedetti, 1960-1963 [rhaps. 6]

Cura dell'edizione digitale: S. Di Brazzano


2. rhapsodia secunda de Aquileiensi dioecesi.

Anne tibi gratum fiat si carmine fabor,

      Antistes, solio debita iura tuo?

Atque id summatim, ne longa exorsa secutus

      Offendam numeris pectora sacra meis

5

Divinasque aures quae sic maiora sequuntur

      Ne possis fidibus usque vacare meis.

Ergo summa sequar. - Carni tua iussa capessent,

      Quos Alpes saxis, quo mare claudit aquis.

Alpes ad boream Scythicos curvantur in arcus,

10

      Verberat aequoreas humidus Auster aquas.

Noriciae gentis et duri terra Liburni

      Audiet edictis imperiisque tuis,

Et per quas rupes caelo spectabilis Argos,

      Vecta humeris fluctus venit in Adriacos

15

Qua celer Haemonias Nauportus summovet undas

      Alpinis raptum flumen ab aggeribus.

Tunc et Pollucis, septeno fonte Timavi

      Demissi rapidas Cyllarus hausit aquas,

Sic tunc terribiles posuerunt moenia Colchi,

20

      Tempore quo fugit filia saeva patrem

Fraterno Stygios satiavit sanguine manes

      Cuius et Absyrti insula nomen habet.

Non satis: Argivi succendit tecta tyranni

      Impia, sic saevo, sic in amore furens,

25

Fugam approperans venit qua surgit in altum

      Qui de Medea nomina collis habet.

Tristes ambages, horrendaque murmura nocte

      Sentit adhuc quisquis arva propinqua colit.

Cumque sub immitem qua tendunt Pannones Istrum,

30

      Qua Draos horrificas, qua Saos urget aquas,

Illic, antistes, quacumque ab origine gentes

      Sponte fatebunt iure subesse tuo.

Hinc ubi digressus tum recta dirige cursum

      Qua geminum extendit Alpis utrinque latus,

35

Qua fert in Rhaetos montani terra Tridenti,

      Quae fertur pueri notior esse nece:

Clam matre excerptum et charo genitore, peremit

      Hunc Iudaeorum sordida turba canum,

Cuius et immensum penetrant miracula mundum

40

      Divinamque frequens turba fatetur opem.

- Sunt haec - mactati pueri cum videris urnam

      Dices - Ortygio vera magis tripode. -

Perge hinc ulterius per Norica saxa procedens

      Larius assurgens qua tonat usque lacus:

45

Gens - tibi credita gens - meritos praestabit honores:

      Illa dioecesis sub ditione tua est.

Flecte tuos iterum, sed plana per aequora gradus

      Ad Phaethonteos qua strepit unda rogos:

Hic odisse patris currus et flere sorores

50

      Aspicies fratris tristia busta sui.

Tum metire oculis, tum late prospice gentes:

      Quidquid erit terrae sub tua iura venit.

In Carnos redeas, Mantus tibi Mantua vatis

      Occurret priscis Mantua dives avis,

55

Quae te vate sacro remorabitur, et tibi dicet

      Est mihi Smirneae proxima fama lyrae;

Hinc Verona potens docto celebrata Catullo,

      Hinc et Cenomani Brixia alumna soli,

Et mea clara parens Musis dilecta canoris

60

      Quae bibit egelidas Bacchilionis aquas.

Dexter abi, Iliacae profugique Antenoris arces

      Vrbsque tum sequitur Tarvisiumque forum.

Ne Bellunenses, ne Feltris prosequar arces,

      Iudicium sequitur Cenneda parva tuum

65

Et quae scissa iacet ruptis Concordia muris

      Qua Romatini flumina rauca sonant.

Sine Tergestaeis quae rupibus addita cernis

      Moenia, iam saevis condita Iapidibus

Et quae commoto circumfurit Adria fluctu

70

      Aut rapidum extremis attonat aequor aquis.

Cum tibi tot gentes, tam latus pareat orbis,

      Omnibus una tamen plus Aquileia placet,

Vrbs vetus et quondam priscis habitata Latinis,

      Vrbs contra incursus condita barbaricos;

75

Et merito, quoniam sola haec insigna honorum

      Tradit et ut vere sis Patriarcha facit.

Quamvis Hunnorum vesanos passa furores,

      Vix nunc excidii signa relicta ferat,

Vt si quis videat nec famam acceperit olim

80

      Non aliam quam quae sceptra Leonis habet

Credat tantum belli potuisse tumultus

      Quodque subvertit omnia tempus edax.

Debuit haec primum sanctos audire precatus

      Ipsa tuos ferres cum pia vota Deo,

85

Qualis quum sanctas Samuel processit ad aras

      Atque preces retulit atque holocausta dedit.

Tunc ego te vidi, et stupefactus pectora dixi:

      Plus tibi Roma potens, plus tibi Roma feret.