Girolamo Balbi carmina, 11

11. ad Iuliam de hyeme

Frigidus aethereas iam spargit Aquarius undas,

Et leo stagna petit.

Iam glacialis hyems rapidis circumdata ventis

Frigore nectit aquas.

5

Non solito rutilant gemmantia signa nitore,

Nec vaga luna micat.

Fusca nec albentes pingunt violaria campos,

Sub nive terra latet.

Garrula torpet avis, concretis clausa sub undis

10

Squammea turba latet.

Praescia complevit tenuis formica latebras,

Gaudet apisque favo.

Non solitas complet moerens philomela querelas,

Flet neque mater Itym.

15

Pro Zephiris gelidus Boreas et nubilus Auster

Regnat, et Eurus atrox.

Vernali gelidae veniunt pro rore pruinae,

Sithoniaeque nives.

Scilicet alternis mutantur singula rebus!

20

Omnia sors variat.

Et tamen aligeri taedis incendor amoris,

Nec dat amor requiem.

Sed magis atque magis miserum comburit amantem

Durus et asper amor.

25

Qui genus omne cupit poenarum scire, sequetur

Castra, Cupido, tua.

Iulia, non solito vernantia prata colore,

Nec micat herba comis.

Non violae molles, non alba ligustra virescunt,

30

Purpureaeve rosae.

Sic tua forma decens longo vitiabitur aevo,

Quae cito lapsa fluit.

Hora fugit volucris, celeri pede labitur aetas,

Lapsaque non remeat.

35

Quique hodie tanto laetatur honore superbus,

Cras erit ille nihil.

Nunc gaudes primo florentis vere iuventae

Vtere Vere tuo.

Et dum fata sinunt, fugientibus utere donis,

40

Quae revocare nequis.

Collige virgo rosam, quae si non tacta peribit,

Sola relicta gemes.