Convenevole da Prato regia carmina ad Robertum Andecauensem, 34

34.

Ignem quem lucis in terram mictere veni

Ardeat, atque crucis mortales lumine pleni

Quippe volo fiant, et dulcis pacis amore

Cum qua bella piant, que sunt infecta cruore.

5

Delitie mundi causas prebent glaciei

Et non iocundi fervoris in axe diei,

Si male servantur vel iniquum dentur in usum:

Hiis si volvantur stulti, cor habent male lusum,

Delitiis credunt, quod eatur pondere sursum

10

Tali non cedunt, nam non faciunt; ego cursum

Non feci talem: pauper sum, paupere natus,

Matrem volo qualem feci, sit ad astra meatus.

At successores qui regnant discipulorum,

Nunc possessores gazarum nempe meorum,

15

Sunt modo delitias nolentes linquere terre,

Cum sibi blanditias promictant prelia, guerre

Et figmenta doli: pinguescunt delitiosi

Se cupiuntque coli reverendos, set vitiosi

Fiunt, inlecebris sordescunt, ergo cibati

20

Sepe dapis celebris pinguedine postque gravati,

Nec mea iussa volunt, vel nec iuga digna salutis,

Seque liquore cogunt, membris ad vana volutis.

Hii violant mores aliorum seque sequentes,

Inficiunt flores quos gignunt feda docentes.

25

Est peius crimen quod nolunt verbere tangi

Vocis, nec limen permictunt moribus angi

Monstra suum rectis. Illos qui verba reponant,

Tunc pro despectis reputant, nicchil sibi donant,

Tanquam defectis: mea set bona nullus habere

30

Credat qui tectis non vult ardore tenere.

Tecta bonis debent virtutum vestra nitere

Ante, quibus prebent assensum fulgida vere.

Cur vultis patres sine conditione vocari,

Qui nostis fratres vos non debere putari?

35

Infirmos veni, non sanos mente piare;

Debet lux iuveni qui nescit eam radiare,

Vt discat: doctis non sunt documenta necesse,

Quos tenebre noctis noscunt sibi luce preesse.

Indiget ergo ducis cecus qui lumina clara

40

Non habet, aut lucis iam perdidit inclita cara,

Que generosa creat, sicut vult, gratia pleni

Qui sunt, quive queat discernere quid sit ameni.

Non ut dat mundus pacem do: namque profundus

Mos non iocundus fertur quantumque rotundus.

45

Lucis sunt geniti male de virtute periti:

Inde nec auditi, nec sunt dulcedine miti,

Non monstrant vera, set pompas: lumina sera

Sunt sua, sincera nec sunt. Set verba severa

Audiat omnis homo que nunc hoc dogmate promo.

50

Omnia vota domo venientia dupplice pomo;

Simplicitas cordis non est comes impia sordis,

Pacis concordis tamen est consors, capa cordis.

Hos ego semper amo, quod ament me pectore clamo

Et capio camo, capio dulcedinis amo.

55

Vadant (mando!) cito Romam qui corde perito

Sunt: ex contrito fungentur abinde cupito.

Sin spernent iussum quod iter - iam cerne! - recursum,

Vlterius penam superaddam, iamque catenam

Mors tenet et falces, resecet quibus incita calces

60

Obicibus cesis et digno vulnere lesis.

Cur ego quam Roma que queque sacerrima poma

Pene tenet tumbis et candidiora columbis

Corpora sanctorum tot milia nota meorum

Elegi sedem, spreta est? Ego totius edem

65

Orbis sacrarum cum viribus Ecclesiarum

Hanc dominam feci, fidei virtute refeci,

Matrem sacravi cunctarum cumque dicavi

Sanguine sanctorum multo torrentis eorum

Martirii; fuso vice tanquam fluminis uso,

70

Vos elegistis. Aperite doloribus istis

Nunc oculos (mando), quia vos dolore nefando

Decepit scorti spelunca et loca morti

Subdita peccati. Nunc sic estis laqueati.

Servitus ipsa dedit laqueos, que corde resedit

75

Pontificum, quorum fit mentio nulla bonorum,

Quod vix audetis resipiscere vixque videtis

Quod sine virtutis locus est operumque salutis

Fructibus in cuius residetis vallibus huius

Rome. Stat frugi: "Semper fallacia fugi".

80

Vos quoque figmenta capitis. lasciva bolenta,

Prohibui. Illecebras vos vultis obesse tenebras.

Non docui tetra, vos leditis inde faretra

Insontes crebro vestro fumante cerebro.

Non dubitetis: ego qui semper sum, quia dego

85

Etternus, meritis ero cum dulcedine mitis.

Tumque quid audebunt iniusti, quando timebunt

Auditumque malum ferientem funere talum?