Convenevole da Prato regia carmina ad Robertum Andecauensem, 33c

33c.

Hic ego sum ligno Rex, qui regnare benigno

Suspensus more latronis, Patris amore,

Sponte simulque mori novi voluique; dolori

Humani generis subveni, carcere veris

5

Curis ferali merso cruciamine tali.