Quinto Emiliano Cimbriaco encomiastica 3

Testo base di riferimento: M. Freher, 1601

Cura dell'edizione digitale: S. Di Brazzano


Et iam fama uolans totum compleuerat orbem,

Illum diuino praesignem Caesare natum

Ausoniae Regem sceptrum subiisse Quirini.

Ergo Oratores diuerso ex orbe profecti

5

Laudatum ueniunt pariter natumque patremque.

In primis Veneti, quorum facundia laudes

Et Regis bello mauortia facta secuta

Mouit Fortunae inuidiam. Nunc tristia dicam

Facta, sed inuitus, uellem tibi laeta per omnes

10

Ad citharam numeros deducere carmina, Caesar,

Cui si tu faueas, non est cur numina uatum

Sollicitem Musas, Nysaeique orgia Bacchi,

Occisoque Dei tripodas Pythone canoros.

Hanc igitur cantus etiam precor aspice partem;

15

Nec quia non placeant, ideo contemne canentem

Brugarum insidias, ac tristia facta furentum,

Gandarumque scelus, quod nunquam deleat aetas,

Si quondam ante rogos auditur flebile carmen,

Et iuuat exhaustos olim meminisse labores,

20

Illustrisque magis per summa pericula uirtus

Redditur, ac profert uicturum in saecula nomen.

Sic non errasset, minus esset notus Vlysses.

Noscitur Aeneas Troianis exul ab oris,

Dum maris et terrae patitur, bellique furores.

25

Notior ad Troiam saeuus dum pugnat Achilles,

Quam dum semiferi cantat Chironis in antro.

Sic tuus insignis post tanta pericula natus

Maior erit, quam si concessae tempora uitae

Egisset sortem nunquam perpessus iniquam.

30

Non hic te, Caesar, per longa exorsa morabor:

Summa sequar. fidibus concede sonantibus aures.

Hic mihi Pierides, et eris mihi magnus Apollo.

Cum sic unanimes regem fecisse Quiritum

Cognouit Fortuna duces, tituloque minore

35

Imperii nato magnum cessisse parentem,

Ac totum laetari orbem, summisque per omnes

Laudibus in coelum tolli; subrisit amare

Saeua mouens animo, nec tu per numina nostra

Rex (ait) Ausoniae mihi non exercitus ibis,

40

Quamuis promittat sacram tibi Iuppiter aulam,

Nec minor Alcide uenias ad regna Quiritum,

Ac tibi certatim populi gratentur, et orbis

Laetitia incedat, magnosque exsoluat honores.

Te ferat in coelum Veneta legatus ab urbe

45

Laudibus Hermoleos, quo non iam plenius alter

Scrutatus causas, et lati semina mundi,

Haurit Dircaeo uates ex fonte liquores.

Dixit, et ut Gandas Brugasque armaret in iras,

Ocyus infernis pallentem dira sororem

50

Sedibus Inuidiam exegit, qua uasta uorago

Ducit in abruptum duplicata nocte barathrum,

Tartareamque domum pernix uolat illa per urbes

Magnas, summa petens, sequitur liuorque dolorque,

Aeternique metus comites, ac tristia pallor

55

Ora mouens, dubiae comitatur murmura linguae.

Excitat illa animos Gandarum, et pectora acerbis

Irritat stimulis, Brugasque hortatur et urget

In scelus, aeternae promittens nomina famae,

Si capiant Regem sociata fraude Quiritum,

60

Ac morti dedant pro libertate suorum.

Ante oculos proponit auos, et facta parentum.

Belliger in Gallos iam tum Rex arma mouebat

Per Brugas. igitur factis gens effera iniquis

Compositis, tenuit captiuum fraudibus illum

65

Nil sic sperantem, portisque exire uetabat:

Vel maius factura nefas, ni bella moueri

In se continuo, atque ultricia signa uenire

Audisset. Libycis ceu cum Getulus in oris

Iam sine patre furens lustrat leo tecta ferarum,

70

Nec timet insidias, nec subdita regna ueretur:

Tam praestans animi fertur securus in hostem.

Si tamen exceptus uasto claudatur in antro,

Non exire potens; secum crudelia frendit,

Secum indignatur, secumque exaestuat ira.

75

Tum timor inuadit syluas, tum saeua ferarum

Agmina captiui sortem miserata leonis

Horrescunt; acti donec non immemor aeui

Extemplo motis genitor sibi uendicat armis

Natum, immane furens, subitoque ulciscitur hostem.

80

Sic toties uictor quamuis iuuenilibus annis

Ille tuus, Caesar, natus per regna, suasque

Incedens urbes, cum bellum ferret in hostes,

Armatasque acies, et pictis Teutonas armis;

Nil metuens clausa subito retinetur in urbe

85

Brugarum. ille dolis uel circumuentus iniquis

Quamuis captiuus, tamen imperterritus haesit,

Multa mouens animo, Fortunae agnouit iniquae

Et fraudem, et casus, et inexorabile fatum.

Quo praeceps fortuna ruis? quo tristia laetis

90

Permisces rebus? quantis uesana periclis

Quaesitum decus, et magnarum pondera rerum

Disturbas? quantos humana negocia motus

Excipiunt, miscentque uices? heu sortis amarae

Interdum, et fragilis laudata potentia sceptri.

95

Talibus incusat Rex indignatus acerbam

Fortunam, rerumque uices sub corde uolutat.

At tu nostratis fidei uenerabile, Caesar,

Exemplum, ac magni certissima gloria mundi,

Non iter euitans, non longi incommoda belli

100

Pro nato fugiens, quamuis grandaeuus et annis

In senium uersis, subito capis arma, ducesque

Primus in arma uocas, Romanaque signa secutos

Ducis in aduersos Brugas, quos Marte coactos

Exceptum insidiis etiam tibi reddere natum

105

Fregisti uictor, quod nunquam deleat aetas

Postera, dum Nilus septeno gurgite pontum,

Dum prior exurgens uenienti nocte sequetur

Stella diem Veneris renouato nomine Vesper,

Caesaris hoc factum cunctis mirabile seclis

110

Semper erit, nomenque diu per uota nepotes

Sponte feret seros; nulloque tacebitur aeuo,

Dum Sol flammigera lustrabit lampade terras,

Et soror obliquos incedet luna per orbes,

Principis haec pietas: pro qua tibi debet Olympus,

115

Caesar, honoratam sedem, cum munere uitae

Functus in astra senex ibis, qua lactea mundi

Pars uacat, et nullis turbatur nubibus aether,

Qua sedes hominum, gelidae qua proxima Phoebe

Regna beatorum, quos usque in sydera uirtus

120

Vexit ab Elisiis post longa obliuia campis,

Talia praeclaris redduntur praemia factis,

Post cineres surdos, ac plenam manibus urnam;

Et quaesitorem uitae Minoa relictae;

Qualia iam totum de te pia fama per orbem

125

Spargit, et intentas hominum sibi uendicat aures,

Quali tartareas Orpheus cum uenit ad umbras

Mouit uoce Deos. quis enim modo nescit honores

Caesaris, ac laudes habitosque ex hoste triumphos?

Vnde uenit Phaethon, et qua se condit in undas,

130

Qua tonat extremi ad Boream pars ultima mundi,

Qua Notos exurgens depressam deserit Arcton,

Auditum est, spreta Brugas pietate rebelles,

Atque feros Gandas (quibus et sua praemia reddant,

Si mouet ira Deos, si sunt qui talia curent)

135

Horrendum fecisse nefas: iuuenemque potentem

Et formae egregium, et sublimem laudibus olim

Captiuum tenuisse ducem: cum ferret in hostes

Iam toties uictor, iam toto cognitus orbe

Armatas acies, et martia signa per oras

140

Belgarum, ac fremeret tellus hostilis, et illum

Optatum uotis speraret Gallia regem.

Praeterea comites Regis uiolasse nefandis

Vulneribus, quosdam raptos in uincula saeua

Confecisse fame, aut ferro secuisse bipenni.

145

Quid tibi mentis erat, cum talia facta uidebas

Praesens? heu quales surgebant pectore ab imo

Tum gemitus, quantis implebas questibus auras,

Fortunae inuidiam lachrymis facturus iniquae.

Non sic Circaeis socios plorauit Vlysses

150

Ingeniis uersos uariarum in monstra ferarum,

Aut caesos duri uasto Cyclopis in antro,

Qua rapidis ardens flammis exaestuat Aetna;

Non sic Aeacides raptum sibi fleuit Achilles

Caede Menoeciaden, nec tantis fletibus olim

155

Phoenix exceptos Cadmus quaesiuit amicos,

Ogygiae quondam positurus moenia Thebes

Certatura odiis: non sic delatus in oras

Poenorum Aeneas nunc acrem flebat Orontem,

Nunc Amycum, fortemque Giam, fortemque Cloanthum.

160

Horum uirtutes magna cum laude secutus

Nil pro te quereris; tibi nam mitissime regum

Plus aliena dolent, tu sortem expertus iniquam

Nunc socios comitesque tuos, fortesque phalangas,

Nunc dulcem natum Belgarum sceptra tenentem,

165

Atque tibi et superis debentem magna Philippum

Quaerebas lachrymis, tu sydera conscia fati,

Tu superos testes supplex in uota citabas,

Praesentisque animam, et numen spirabile mundi,

Te nullas uitasse uices, cum fortiter olim

170

Pugnares nati pro libertate, fuisset

Hic tibi dulce mori: siquidem per uulnera letum

Quod uenit, plus laudis habet. nunc facta priorum

Occurrunt, ueterumque subit tibi gloria patrum.

Nunc decus imperii, cari genitoris imago,

175

Maternumque genus, quo Lusitania priscis

Laudibus accedit, magnumque meretur Olympum;

Vnde tibi genitrix mores edocta priores,

Atque fidem Christi, cultrixque operosa Mineruae,

Atque pudicitiae. qualis quae sanguine quondam

180

Coniugis et patris mouit Lucretia uultus,

Vlta uirum; talis diuinam principis aulam

Intrauit coniunx maturo nubilis aeuo,

Qualis ad Aemonium uenit Nereis amicum

Pelea fatorum decretis mater Achilli

185

Sydereo quondam uetito succedere Olympo.

Illa Thetis, Peleus Caesar, tu magnus Achilles,

Heroum aequastis laudes et fortia facta,

Tu rex Aeacidae, tu Caesar Peleos, ipsa

Nerines genitrix; quae nunc pro talibus oras

190

Possidet aetherias foelix, quae morte labores

Non uidit praeuenta tuos, nec lumina fletu

Turbauit plorans captiui incommoda nati.

Foelix praeterea coniunx, quae tristia facta,

Infandumque scelus Brugarum nescit, et iras:

195

Angelicus sociata choris, ubi pace quiescit

Aeterna, ac nullo turbantur gaudia luctu.

Illic non habitant lachrymae, saeuique dolores,

Non morbi, tristesque metus: non curua senectus,

Non uaga paupertas, nec habendi dira cupido,

200

Nec furor inuidiae, non uana superbia uitae,

Sed tranquilla quies, et gaudia summa per omnes

Annorum cursus, uenturaque saecula mundi,

Hic te sancta parens, hic te castissima coniunx

Iampridem expectant, ac summa pace fruuntur,

205

At tu uiue diu terris, et perge per omnes

Maiorum titulos, partosque ex hoste triumphos,

Maxmiliane, licet fueris captiuus, et olim

Te flerint populi, te magnis quaestibus urbes

Quaesierint concussae omnes, te nocte, dieque

210

Plorarit natus, te carum filia pignus,

Te soror, et maestus terrarum fleuerit orbis.

Solus in astrigerum Caesar conuersus Olympum,

Non moestos habuit uultus, non signa doloris

Vlla dedit. fletus sed lamentaque tenere

215

Constituit magni quod sciret lucida mundi

Astra mouere diem, propiusque accedere, fatis

Cum maris imperium ac terrae securus habebit,

Qui nunc Brugarum captiuus fraude tenetur.

Hinc Caesar nato concessit regna Quirini,

220

Atque ideo securus erat, nec signa doloris

Vlla dabat; totus quamuis exterritus orbis

Esset, et ingentes mortalia pectora curae

Turbarent. uelut si uinctum fraude Gigantes,

Captiuumque Iouem multo custode tenerent;

225

Arma senex caperet, superosque ad bella uocaret,

Non tereret lachrymis tempus, quin protinus hostes

Iret in aduersos, tum lati regia coeli

Suppetias ferret. Sic tu, fortissime Caesar,

Pro nato capis arma senex, ac Martia signa

230

Tollis in aduersos Belgas, stragemque minaris,

Excidiumque urbis, caput obiectare periclis

Stat tibi, et infestis subito concurrere telis;

Ni reddant natum Brugae, portasque recludant,

Satque tibi faciant. Ergo te principe magni

235

Ductores coeunt, percussaque foedera iungunt

Germani bello clari, Mauortis alumni,

Qui prima Iliacam referunt ab origine gentem.

Cognatosque Deos, et proxima signa Quiritum,

Quamuis indigenas malint audire uetustos,

240

Atque ferant Mannum, patremque Tuiscona Manni,

Moenia testentur licet Asciburgia Vlyssem,

Herculis aduentum memorent, genus acre uirorum,

Assuetum bellis, subitamque accersere mortem,

Ac promptum conferre manus in bella feroces.

245

Nunc pro captiuo percusso foedere Rege

Coniurant Brugas communi exscindere ferro,

Gandarumque genus saeuis urgere periclis,

Sternere caede uiros, captiuas ducere matres,

Dedecus hoc illi uel summa iniuria genti.

250

Aulide sic quondam tumidis iurauit Atridis

Graecia tota, genus bello delere uetustum,

Nec prius a positis olim discedere castris,

Iuratisque Deis in uerba Agamemnonis, olli

Quam uersa in cineres uidissent Pergama Achiui,

255

Captiuasque nurus posita uenire sub hasta

Pro raptu, et fidei uiolato iure Lacaenae.

Sic duce Christophero mouit Germania bellum,

Iuratosque Deos sic Caesaris arma secuta est.