Convenevole da Prato regia carmina ad Robertum Andecauensem, 33a

33a.

Sum Deus hic et homo factus, qui talia promo:

Hic ego sum pura caro, cuius facta figura

Enea serpentis, curabam plebis habentis

Morsus letalis deserto vulnus in alis.

5

Hic ego dux arce fabricator, ne fera parce

Mortales pone submergeret alluvione,

Iustos salvavi, quos arce parte locavi.

Hic ego fervoris sum vino factus amoris

Ebrius, et nudus et calicis austibus udus;

10

Passio preclara mea mors fuit omnis amara:

Visa nimis rara vel nunquam sic ope cara.

Quis rex pro servis occidi, quero, protervis

Vnquam dignatus fuit, aut quis homo cruce natus?

Quis voluit clavis pro servis, dicite, pravis

15

Sive bonis? Dominum sic vicit amoreque vinum

Ebrietasque pati fecit. Baptismate nati

Non sint ingrati, cupiunt prout esse beati

Muneris ergo mei: mea crux est palma trophei:

Hac ego fundavi petra simul hedificavi

20

Ecclesiamque meam, set non septam phariseam.

Petrus, potatus hoc vino, mox ymitatus

Est me, sicque mori voluit subiectus amori

In cruce; fundavit sedem cruce quam decoravit

Rome, quique colunt hanc me dediscere nolunt.

25

Dediscunt vere Rome nolendo sedere.

Sedem fundavi cruce, fidos semper amavi:

En ego quippe, leo de Iude stirpe, tropheo

Iure potitus, amo qui non capiuntur ab hamo

Erroris fidei: crucis illi sunt aciei.

30

Sunt crucis hii pugiles, nunquam certamine viles;

Est quia paupertas patiens, comes eius honestas:

Hoc fero vexillum defendens quemque pupillum,

Prostravi mortem per hoc et culpam nece fortem

Ipse mea. Sequitur me cum cruce quisque potitur

35

Robore virtutis et habet spem corde salutis.