Convenevole da Prato regia carmina ad Robertum Andecauensem, 32o

32o.

Pastor, ovile Dei venias pasture: famescit

Atque mori metuens pascas famis interioris

In languore fero, precor, en te sponsa relicta.

Vt meminisse potes, multis et flebilis annis

5

Sola fui, sponsos habui qui dedidicisse

Me visi, si vere pati ludibria, dampna

Infamesque dolos, absentia quos dedit Vrbi

Et micchi sola mei sponsi, tam noxia quod iam

Peioris se ferre status audaxque minaxque.

10

Mestitiam! Quid agam? Quis me solabitur? Ipsi

Cives consilium pacis patrieque relinquunt

Qui dominam mundi Romam perfecit amorem.

Vnus in Vrbe - dolens refero - de milibus haud est

Incola, nec vere de milibus advena. Sola

15

Noxia fecit eam vacuam domibusque caducam

Sponsi longa mei tam trux absentia, que me

Suspirare facit, cum me sic cerno relinqui,

Matrem cunctarum cathedrarum. Si mea tantum

Dampna forent, patienter ego quecunque tulissem.

20

Set graviter cruciant nunc oratoria Rome,

Namque vetustatis maior pars fessa labore

Iam ruit yma petens, et cetera bella minantur.