Convenevole da Prato regia carmina ad Robertum Andecauensem, 32f

32f.

Crux, clavis fortis sum vincens prelia diri

Hostis, bella necis que conterit et mala mundi

Crimina, pugna potens cuius fugat effera monstra:

Ceca cupido tegens oculos hanc despicit aram.