Convenevole da Prato regia carmina ad Robertum Andecauensem, 32e

32e.

Hec est crux, sedis clavis, robusta potestas

Solvendi peccata potens et cuncta ligandi:

Tartareos fregit vectes, celos reseravit,

Mortem confecit et crimina solvit iniqua.