Convenevole da Prato regia carmina ad Robertum Andecauensem, 32d

32d.

Crux ego, sancta salus in qua Rex ipse pependit

Omnia qui fecit, genus ut salvaret ab Orco

Humanum, suspiro gemens et conqueror, ipsa

Rapta, canum manibus teneor, despecta diuque

5

Vilificata, queror hiis quos de morte redemi:

Clavis ego, celum que clausum, crux, reseravi,

Claudor et in tenebris oblivio ceca relinquit;

Crux ego, clavis, eum signacula quem sacra septem

Firmarunt librum post aperui, prout Agnus

10

Iussit, et archana sub lege latentia pandi,

Crux cuius virtute sedent cathedris seniores.

Pontifices doleo: nam Petrus in Vrbe cruceque

Stare morique volens, sedem firmavit in illa:

Sponse, veni, Petri mi sponse vicarie, sedes.