Convenevole da Prato regia carmina ad Robertum Andecauensem, 32b

32b.

Cur ego, celsus honos cleri, turgere sedentes

Sive superbire facio non sponte? Videte,

Christicole, qualem mercedem sepe reporto:

Dedecorant tumidi contagia pontificatum

5

Pontificisque locum sanctum iustumque prophanant.

Que virtute Iesus magna patrimonia fecit,

Passio queve dedit bona, fedat abusio turpis

Et nequam; corrumpit enim pecus una maligno

Nam morbo scabiosa grecem totumque veneno

10

Humoris corpus pus inficit. Ergo cavete,

Ergo cavete, viri, ne vos fex tangat iniqua,

Aut heresis, ferale malum mortisque venenum.