Convenevole da Prato regia carmina ad Robertum Andecauensem, 29

29.

Optime Pater, firmitas sanctorum,

Quorum est mater, aula, quies, forum

Sponsa tua, frater tu factus eorum

Per pietatem,

5

Nos confessores esse voluisti

Et bellatores contra hostes Christi,

Vt possessores videremur isti

Regno etatem.

Te, quem videmus aspectu presenti,

10

Petimus ut nemus hostis fraudulenti,

Quod Poliphemus vi tenet dementi,

Cedamus, cratem.