Convenevole da Prato regia carmina ad Robertum Andecauensem, 26

26.

Deum pure cernimus, sicut prophetavimus:

Splendor eius intimus nobis est clarissimus.

Prophetando vidimus qui est nunc certissimus.

Nos prophete, Domine, tuo fulcti lumine

5

Tuo fisi nomine, prophetico carmine

Te venturum numine diximus et famine.

Modo te ad faciem certam propter aciem

Videmus, et spetiem tuam et congeriem

Rerum per te seriem qui nec habes cariem.