Convenevole da Prato regia carmina ad Robertum Andecauensem, 24a

24a.

Angelicus fatur deitati nunctius ordo:

"Non ego discordo, rectum dum sit quod agatur;

Custodes positi sumus ac hominum vigilantes,

Doctores dantes stimulumque metumque periti.

5

Alma salus, cernis humanam conditionem:

Nos damus umbonem plus lignis sistere quernis

Fortem. Non curant defendere mentis honorem

Ac anime florem, set te prout atra figurant,

Nec sentire student que sit sententia clara,

10

Aut animas ara subter fore quod sua nudent.

Ara crucis donat hiis qui pugnare sub illa

Gliscunt, in villa celi fore, quosve coronat".