Convenevole da Prato regia carmina ad Robertum Andecauensem, 22

22.

Ordo Virtutum: "quia nos damus utile scutum

- dicit -, mira Dei faciunt ope multa diei

Tempora. Signa damus miracula quando probamus.

Fortes firmamus nobis fisos et amamus.

5

Tu virtus vera, Deus, es, que cunta severa

Mollificas alma vi qua datur inclita palma.

De nicchilo pasti sunt a te quosve creasti

Quosve reformasti, quos dotibus et decorasti.

Tu nobis prebes vires operum. Tibi plebes

10

O unde virent debent, et quicquid lumine prebent.

Si vadunt claudi recti, totum tibi laudi

Cedit; defuncti si vivunt, sunt tibi iuncti:

Tu corpus iungis anime; tu pectus inungis

Cum pietate bona, quia tu das et pia dona".