Convenevole da Prato regia carmina ad Robertum Andecauensem, 21a

21a.

"Arcendi plene quecunque domanda potestas

Tu, Deus, et lene res evitare molestas;

Spirituum cogis vires et vota malorum

Arcta manere rogis ubi sunt tormenta dolorum.

5

Tu retines mundum strictum clausumque pugillo:

Tu posses fundum sursum dare prorsus in illo.

Robur cordatum tu nostra potentia castrum,

Arma regens fatum nature fertile plaustrum.

Tu nobis donas vim fortia vota parandi,

10

O auxilium ponas qui post sunt infera dandi

Tartara, sub leges quas a te sede tenere.

Qui tibi sunt reges parentes pectore vere,

Verbis ac operum studiis ipsisque iuvamen

Vt demus verum, sis semper qui potes. Amen".