Battista Mantovano Nicolaus Tolentinus 1

Testo base di riferimento: L. Cupaerus, 1576

Cura dell'edizione digitale: N. Ruzzenenti


Fundamenta novi iacentis amplissima mundi

Ille Opifex tantorum operum sine corpore quaedam

Fecit, et humanos non admittentia sensus.

Haec ea sunt quae morte carent: cum corpore quaedam,

5

Vt rari stellarum ignes, et quattuor ista

Corpora, quae rerum veteres vocarunt.

His quoque corporibus, quae fecit inania vitae,

Simplicitas quaedam viventia corpora iunxit.

Terram homini dedit, et mutis animantibus: alta

10

Aequora, piscososque lacus, et flumina fecit

Pervia Neptuni gregibus: leve sustulit aer

Alituum genus, et liquidis suspendit in auris.

Coniunctos autem tectis coelestibus ignes,

Astraque concessit sanctae consortibus aulae,

15

Ac loca mundanam circumlabentia molem,

Quae forma, quae fine carent, incognita quae sunt,

Quae plerique vocant Chaos, indigestaque rerum

Semina, materiamque rudem, Deus unde recepit

Hoc opus: unde trahat posthac quodcumque creandum est.

20

Tam dives Chaos, in talem se extendit abyssum:

Materia informis tantam se laxat in alvum.

Spirituum, primo rerum quos fecit ab ortu

Omnisator, pars una suum mirata decorem.

Cum nollet parere Deo (praestantia formae

25

Prona est in vitium semper) migrare coacta est,

Ac mutare domos, et in haec mortalia lapsi

Regna volatilibus similes ventosa peragrant

Aurarum spatia, et terra, pelagoque feruntur

Instabiles, loca quaerentes ubi sistere possint.

30

Quidam etiam pulsi in tenebras Acherontis opaci

Exsilia aeterno lugent aeterna dolore.

At Deus et Superi, qui cum Genitore fruuntur

Imperio coeli laceros sarcire penates,

Desertosque implere locos tum protinus orsi.

35

Ergo hominum quotquot possent fraenare tumultum,

Bellaque, et atroces iras septemplicis Hydrae,

Quae colit in nostro stagnantem corpore Lernam,

Decrevere animas profugis succedere Divis,

Coelituumque gravem sic supplevere ruinam.

40

Tum Deus in terris faciens plantaria coelo,

Coepit in humanam curas extendere gentem

Amplius, et formare homines ad Olympica regna,

Praeceptis, ac lege docens, quo tramite niti

Posset ad Elysos soboles Adamica campos,

45

Ac duplex ostendit iter. Via prima salutis,

Quam natura tulit, Virtus fuit: altera vero

Gratia nomen habet. Virtus primordia tanti

Est aggressa boni, statuitque in limite recto

Humanos animosa pedes. Vestigia in ipsam

50

Vertit honestatem duro scelus ausa capistro

Infrenare quidem, sed Divum evadere ad arcem,

Et perferre gradus usque ad penetralia mundi

Limina non potuit. Res est nimis ardua coelum.

Magna tamen si facta legas antiqua, videbis

55

Quae pelago, et terris gessit miracula quondam.

Barbara corda, rudes animos, gentesque superbas

Conciliavit, agens homines, qui more ferarum

Principio errabant iuga per montana per agros

Vnius ad morem victus. Hinc oppida, et urbes,

60

Et regna, et quondam populorum numina Reges.

Adspice Persarum regem, qui fluctibus altis

Cinxit Athon: cerne excelsas consurgere turres

Et superinductos cameris pendentibus arcus

Sub se avibus praebere viam, subterque sonantem

65

Horrendum intortis undarum molibus Istrum.

Hoc struxit Traianus opus, dum Barbara regna

Fulminat, atrocesque petit certamine Dacos.

Iulius audacis Rheni grave murmur, et undam

Praecipitem late effusam, tortoque minantem

70

Vortice subiecit plantis. Peditumque, equitumque.

Tanta sequens exempla nepos coniunxit Araxem

Armenium, pressitque iratum exercitus amnem,

Indomito bacchantem aestu, raucoque tonantem

Mugitu, et terga in gyrum spumosa rotantem.

75

Haec fecit, quae corda parit sublimia virtus,

Neu decus heroum pereat, sed duret in annos

Perpetuos, incidit ia aes, in marmore signat

Arma, triumphales pompas, insigna facta

Mittit in annales, statuas excudit et arcus,

80

Atque suos, utcumque potest, extollit alumnos,

Et cum multa ferat praeclara et grandia virtus,

Nil maius, nil utilius, nil sanctius isto

Ferre potest, quod corda hominum captiva tenentes

Dissipat affectus, ut spemque, iramque, metumque,

85

Atque voluptates blandas, ceu nubila ab Euro

Missa fugat Zephyrus, Boreas venientia ab Austro.

Hac duce, quae laus est ingens, nos vicimus ipsos,

Nedum alios, nostrisque iugum cervicibus ultro

Suscipimus. Quod maius opus, quam vincere Cimbros,

90

Quam Parthos, quam Massagetas, gelidosque Arimaspos.

Gratia caelestes soboles divinitus orta

Sublimat vetustis opus, nec inhaeret honesto.

Altius it, donec caelum transgressa Tonantem

Invenit, illius nostros ante ora labores

95

Collocat, et fieri dignos impetrat Olympo.

Ista tulit sanctos patres, qui prima tulerunt

Sacra Deo, prius effusis quam Proteus undis

Duceret in summos armenta natantia montes,

Et qui depulso repararunt saecula Ponto,

100

Vt Noe, cui Ianus erat cognomen, et Heber,

Et domos Abrami tantos habitura triumphos,

Et qui caeligenam post tot labentia tandem

Saecula viderunt mundo illucescere Christum.

Sic abeunt in caelum animae, turmisque coactis

105

More avium cum bruma venit coguntur in unum,

Claraque dulcisono volitant in sidera cantu,

Istud iter fecere viri, qui rura colebant

Thebaei deserta soli. Quo tempore Paulo

Funeris officium gemini impendere leones.

110

Hanc ivere viam, qui neglexere Deorum

Sacrilegos ritus, et contempsere Tyrannos,

Vincula, ferrum, ignem, exsilium, ieiunia, et omne

Quod Rhadamanthus habet durum, ac miserabile passi.

Quas hinc ad superos animae. Deus evocat omnes,

115

Nec meritis ad superos animae. Deus evocat omnes,

Nec meritis, nec honore pares, altissima quaedam

In loca perveniunt, ut quae durissima passae

Sunt tormenta. Domos habita ratione laborum,

Quos haec vita tulit, non pro dulcedine laudum

120

Temporis istius, sed pro pietate fideque,

Accipiunt varias, varia ornamenta domorum.

Ista volutantem, cum nox labentibus astris

Iret occasum, lucemque aperiret ab ortu

Iam vicina dies nobis vicinior Indis,

125

Me sopor oppressit, subitoque simillima curis

Somnia nocturnis mentem rapuere quietam:

Visus enim cursu rapido super aethera tolli,

Insuetum mirabar iter, mirabar Olympum

In tantos curvatum orbes, nec habere colorem

130

Caeruleum, sicut credi mortalia cogunt

Lumina, sed vultu semper splendere corusco.

Per campos etiam longe lataeque patentes

Concilia, et caetus Divum mirabar, et urbes

Aetherias sine Sole diem, sine tempore et horis

135

Perpetuam, nullamque vicem concedere nocti.

Quo magis attollebar, quo sublimius ibam,

Tanto lumen erat maius, tanto undique caelum

Latius, et vaste effusi sine limite campi.

Assidue vero flammas adscendere quasdam

140

Cum tuerer stellis similes, cuperemque doceri

Quid vellent sibi tot luces, vox impulit aures

Ista meas. Hae sunt animae, quas lumine tali

Affecit divinus amor, quas gratia functas

Corporibus Divum aeternas attollit in arces.

145

Vox ubi sic fata est, longe post terga remansit:

Nam fugiens sursum ferri per inane videbar,

Vt fugiunt volucres nervo impellente sagittae.

Meta viae fuit in pratis florentibus, unde

Ambrosiae spirabat odor, cui nulla voluptas

150

Aequari sub Sole potest, licet omnia terrae

Gaudia conveniant, fiatque ex omnibus unum.

Hic locus illorum, qui relligionis amorem

Praeposuere opibus: qui sunt tri vota professi,

Depulsi a turbis, et in alta silentia missi.

155

Heic memini vidisse meae magna agmina gentis,

Qui ducis Eliae mores, vitamque secuti,

Carmeli nemora et sanctos coluere recessus.

Heic vates Heliseus erat, quem poplite flexo

Totus adorabat resonans praeconia laudum

160

Circus: heic Eliadum caput et tutela virorum:

Heic erat Albertus, quo se Trinacria tantum

Iactat, et Andreas pastor Fesulanus, Etruscos

Qui tutatur agros, et fama aeterna Licatae,

Angelus hostili traiectus pectora ferro.

165

Tu quoque, Lunensi claudit quem marmore, Luca

Avertane, pater, nec vis in moenia ferri:

Cyrillique duo, quorum unum Graecia, et unum

Protulit Aegyptus, sanctae duo maxima vitae

Lumina, quae totum radios misere per orbem.

170

Heic animas fratrum Carmeli in vertice quondam

Caesorum, quando erupit Saladinus ab Austro,

Et rursum Assyriam plebes Agarena recepit,

Vidimus, et sparsum pro relligione cruorem

Pronus adoravi, proceres veneratus avitos.

175

Verti oculos: vidi ingentes splendere catervas

Augustinigenum, qui per deserta solebant

Patris ad exemplum, quasi quedam examina nectar

In dulces missura favos, deducere vitam

Caelestem in terris, seseque accingere Olympo

180

Inter eos Nicolaus erat (sic namque vocabant

Voce virum Graia) populi victoria nostro

Id sonat eloquio, clarum tota Hellade nomen.

Spirabat iubar ex oculis, ex corpore toto:

Quale serenata spargunt duo maxima nocte

185

Astra, Venus rutilans et pleno Cynthia vultu.

Hunc unum venerari omnes, celebrare loquendo,

Ire salutatum, densa stipare catervae,

Mirari, amplecti, divina arcana docentem

Intenti audire animis nec enim pater orbis

190

Omnia scire dedit Divos aequaliter omnes.

Plura sciunt quos luce Deus maiore subintrat.

Tunc audire sonum visus verba ista ferentem.

O vates mortalis adhuc, ideo tibi OLympus

Pervius est, ut sis terris dum vita manebit

195

Divinorum operum praeco. Tua sancta poesis

Nostra sit. Infames alios fundere versus,

Et cantare lupas: tu te largire Tonanti,

Vt tibi defuncto quondam vitalibus auris

Annuat hanc pariam, nostrisque accumbere mensis

200

Te faciat cum gente tua, quae prima Penates

Hos tenuit cum gente tua, quae tempore prisco

A veteri demissa Rechab tot saecula vidit,

Tot visura, novi quot erunt ad tempora mundi.

Nam proles sata patre Rechab labentibus annis

205

Venit ad Eliadas melioribus usa magistris.

Dic illum, quem luce vides praecellere tanta:

Dic quibus in terris ortus, quo tramite gressum

Huc tulerit. Gratum Superis opus omnibus istud,

Praesertimque tuis. Istud rogat Angelus, istud

210

Supplicat Albertus, necnon Helisaeus avorum

Maximus: hoc alii. Totus te implorat Olympus.

Talia cernentem per visum oracula somnus

Deseruit. Phoebo cum lux clarescere orto,

Exsilio in plantas, multumque diuque volutans

215

Somnia suscepi, Divum mandata precatus,

Vt promenda novas pluerent in carmina vires.

Mox feror in tales post haec praeludia cantus.

Picenum Italiae pars non ingloria quondam

Prole virum felix: qua Sol iam fessus Olympo

220

Labitur in magnos apices, et in ardua tollit

Se iuga, quae frondens agit Appenninus in altum

Aera: qua vero rutilans Aurora resurgit,

Se premit in parvos colles Adriatica vorsum

Litora, et aequoreas mittit vestigia in undas.

225

Nomen id accepit, qui turba Sabellica voto

Olim vero sacro cum transmigrare in illos

Turmatim campos volucris Mavortia picus,

Ad vexilla volans comitem se praebuit. Ergo

Nomen avis fecit nomen Picentibus agris.

230

Ista sinu multas regio complectitur urbes,

Oppidaque illustri longe celeberrima fama.

Heic Quiriaceo felix Ancona sepulcro:

Heic Recinatis agri templum memorabile magnae

Matris, ubi excelsam Paulus superaddidit arcem:

235

Arcem alto capite in caelum pinnisque minantem,

Et solitam pelagi fluctus audire frementes.

Vrbs Recina in campis olim stetit. Arma Gothorum

Aequavere solo cives qui cladibus illis

Emersere, suos transportavere Penates

240

In iuga praerupti qui respicit aequora montis,

Ammisitque suam veteri cum nomine sedem.

Adde Tolentinus contermina montibus arva:

Qua fluit angusta veniens de valle Chientus.

HInc decus, ex armis, ex relligione profectum

245

Invenies duplex, quod tollit ad aethera gentem

Indigenam, quod Piceno tantum decus addit

Dactylico, quantum radians carbunculus orbi.

Haec quoque Francisco, terra est decorata Philelpho.

Non minus est, quam pulcra suo Verona Catullo.

250

Illum ego paene puer quondam vidisse recordor

Iam gelidis niveum canis sermone disertum

Romano, Graioque simul, lauroque virentem, et

Progenie duplici Mario ac Xenophonte beatum.

Relligio dicenda prius: memoranda secundo

255

Arma loco: metam sonipes sudabit ad istam.

Aeditus in lucem sterili Nicolaus ab alvo

Fertur, ut Abrami quondam natusque, neposque:

Vt Samuel populi princeps, Sadaique sacerdos

Maximus, et pollens immani robora Samson,

260

Tergoreque hirsuto vates insignis et agno.

Non poterat natura istos educere partus

Vt pote maiores aliis mortalibus. Istam

Divinae virtutis erat producere prolem.

Propterea invalidos cum se videre parentes,

265

Continuo ad magnum se convertere Tonantem,

Tollentes in caelum oculos, corda, ora, manusque.

Lux ierat, fessos nox intempesta diurnis

Mortales operis somno compresserat alto.

Ecce unus Divum aetherio demissus Olympo

270

Visus adesse (Deus tali dignatur honore

Quos amat) et verbis ita compellare iacentes.

Si prolis vos pulsat amor, Nicolaica templa

Quaerite, et illius de nomine dicite natum.

Dixit, et in caelum levibus se sustulit alis.

275

Evigilant, et visa alacres insomnia narrant,

Suspensisque putant animis quae templa iubentur

Querere. nam tali norant cognomine templa

Multa per Italiae per Chaonis oppida multa.

Audierant Barri magnis insignia votis

280

Moenia, et illustres Nicolai antistitis aras.

Hunc olim Lycii postquam Pataraeus Apollo

Occidit, et priscae tenuere silentia sortes,

Viventem ac vita functum quasi numen habebant

Tutelare: salus Lyciae pendebat ab illo,

285

Sive fames, seu Mars praemeret, seu pestifer annus.

Sed cum forte illas hostis percurreret urbes

Barbarus, et ferro ac flammis invadere agros,

Ne fieret brutae corpus venerabile genti

Praeda, brevi cives lembo imposuere volentes

290

Abdere, dum posito fierent loca tuta tumultu.

At mare (sic caelo quo temperat omnia, visum)

Vi subita ventorum altos attollere fluctus

Cepit, et avulsum ripis per caerulea lembum

Vexit in Italiam, Dauni ad litora fixit.

295

Apulus ad ripas lembum miratus inermem,

Ac sine remigio positum, custode carentem

Esse ratus, quod erat facinus mirum insolitumque,

Insilit, et velatam ostro disglutinat arcam.

Dum videt exanimum corpus, stupet, haeret, et horret

300

Mentis inops: sed rem certus agnoscere tandem

Intuitur sacro plumbum sub vertice sancti

Nomina patris habens: sic res innotuit urbi.

At cum tota gravem casum Pataraea dolerent

Litora, et ivisse vicina per oppida luctus:

305

Quaesitum cives diversa per aequora cymbam

Veliferas misere rates: quarum una Tarentum

Venit, et ex Lyciis iterum res cognita nautis.

Huc igitur secuere viam, puppimque subintrant,

Qua natat in salsos lento amne Potentis fluctus.

310

Litora radentes ibant, quae Tignia cursu

Dividit: evadunt celsi viridaria Firmi,

Arvaque perpetuo citri redolentia flore:

Citri inquam, cuius plantas Atlantis ab horto

Transtulit ad nostras rediens Tirynthius oras.

315

Praetereunt Ascli sines, rapidique Truenti

Ostia Praegutii, quod nostri temporis Aetas

Nominat Aprutium. Colles Sarmatica regna

Iam subeunt, et prisca quibus stetit Adria campos:

Adria Romano fecit quae nomina Regi.

320

Mirantur non visa prius, quaeruntque doceri

Quae loca cumque vident, et rerum nomina discunt,

Quae sua vicinis recitent in tecta reversi.

Et quoniam lenes flabant ad carbasa venti

Otia ducentes memorabant plurima Nautae

325

De Picentis agri populis. Aquilana ferebant

Moenia ab antiquis Samni tribus urbibus olim,

Fatalem interitum, bellique incendia passis

Orta, et in excelsi fundata cacumine montis.

Forconium fuit una trium: fuit una Amiternum:

330

Tu quoque Corfinium, vestri modo sola supersunt

Nomina. Res istam fato transivit in urbem,

Pelignos, Ortonam, amnem, cui nomen Aterno

Transit, et ex oculis velox rapit omnia cursus.

Prima fugit, Garganus adest, ostendit aprica

335

Tempora, et in caelum cono se porrigit alto.

Litora se introrsum sinuant, et moenia pandunt

Sipunti nam: urbem sic Daunia prisca vocabat,

Manfredi modo nomen habent. Bariensia prendunt

Litora Daedalides, quibus olim fecit Iapyx

340

Nomina. Cannensi quia praelabitur unda

Aufidus infamis Romano sanguine factus,

Conscendunt ad busta patris, temploque potitos

Relligio maior, maior reverentia tangit.

Tum ductis in gyrum oculis pendentia cernunt

345

Dona: peregrinis opibus sacraria tamquam

Aulaeis vestita vident, nautasque retortis

Vorticibus raptos, perfossaque pectora ferro:

Thoraces, clypeos, quos in discrimine pugnae

Inter mille situs gladios, et spicula vovit

350

Miles inops spei: galeis, et ahenea tela:

Vincla pedum, manicas, ferrugineasque catenas,

Ac furum infames laqueos, et cetera nostram

Aerumnam, miserosque hominum testantia casus.

Procumbunt humiles ad mausolea, petuntque

355

Progeniem, quae sit magno sacrata Tonanti

Perpetuo, scelerum labem quae ne sciat umquam.

Attulerat placidam nox intempesta quietem,

Et tacito caelum per opaca silentia cursu

Sidera torquebat tremulis radiantia in undis.

360

Procubuere toro: sed cum iam Lucifer albae

Nuntius Aurorae claro se attolleret ortu:

Ecce senex, cui circa humeros Holoserica vestis,

Canities autem velata bivertice mitra

Adstitit in somnis, sterilemque affatur Amatam,

365

Sic referens. Peregrina nurus tua vota secundant

Numina: concipies. Verum reminiscere natam

Progeniem sacrare Deo: nec plura locutus,

Proripuit pulso sese per nubila somno.

Evigilans igitur coniux ad somnia mentem

370

Sedulo convertit, memorique per omnia sensu

Verba audita ferens, animum, spem concipit altam,

Compellatque virum, noctisque silentia ducunt

Alternis usque ad Solem sermonibus ortum.

Continuo sensere animis discedere curas,

375

Atque serenari mentes: in pectora labi

Laetitiam: blando applausu gestire medullas.

Tum sterilis natura, novum sortita vigorem,

Crevit, et ad grandes evasit idonea partus.

Discedunt convoti ambo. Iam Luna recepto

380

Lumine fraterno novies compleverat orbem:

Progenuit prolem genitrix, cui nomina sancti

Praesulis imponens dedit, et lustralia fontis

Stagna sacri. Tepidas primaeva infantia cunas

Transiit, et fandi dulces pervenit ad annos.

385

Tempus erat soboli iam prima elementa salutis

Tradere: iam vivendi habitu formabilis aetas:

Qualis aequi, cum tres annos iam natus habenas

Mandit, et imposito discit parere magistro.

Instituens natum pietas materna docebat

390

In primis orare Deum, magnamque Parentem,

Ac superos: genibus flexis procumbere ad aras,

Et duplices proferre manus, ac murmure parvo

Poscere subsidium contra tria maxima morum,

Quae feriunt animas: irritamenta malorum,

395

Aerios Manes, sensum melioribus hostem

Consiliis, et corrupti contagia vulgi:

Vnde trahant animi sordes, et amabile virus,

Non secus ac pecudes, quotiens it pestifer annus,

Si simul incedant campis, et gramina carpant,

400

Lethiferum flatu dant, accipiuntque venenum.

Tartarei Manes genus implacabile multas

Diffusum in species, numquam certamina ponunt:

In viciis regnant. Est qui sibi vendicat iras,

Et trahat in rixas homines, in iurgia, in enses:

405

Alter avaritiae studium facit, alter Amorum:

Alter ad Invidiae flammas, incendia, et Aetnam

Provocat, est etiam vitae qui taedis sanctae

Gignat, it immundis statuens solatia rebus.

Deditus hic Genio, studet oblectare palatum,

410

Inservire gulae, de more cucurbitae in alvum

Crescere, et esse suis onus importabile plantis.

Alter in humano fastu distendit, et inflat

Corda virum, cupidus laudum, sitibundus honorum.

Haec igitur contra saeva, atque immania monstra

415

Poscere quem docuit nato fidissima mater,

Esse Deum memorans, a quo dependeat uno

Hoc totum quod fecit opus, monstrabat Olympum,

Et maria, et terras, et quae nascuntur in illis:

Personas tris esse Deo: venisse secundam

420

Vt nos ad superos ageret, Christumque vocari

In terris sine patre satum, quai caede cruenta

Debita persolvit moriens antiqua parentum.

Addebat Stygios amnes, altumque Barathrum,

Et Furias, quae dant animis tormenta malignis:

425

Quae Superis odiosae abeunt: addebat Olympi

Gaudia, perpetuam requiem, convivia, mensas,

Quas sine fine habebant, qui cum pietate recedunt:

Arsurum terrarum orbem, mare, et aera quondam:

Et ventura novi secla immortalia mundi,

430

Quae miseris maiora ferant tormenta, beatis

Gaudia, et a cursu faciant desistere mundum:

Venturamque diem, qua mortua corpora rursum

Accipiant reduces animas, vitamque recentem:

Qua prope torrentem Cedron cogatur in unum

435

Concilium genus omne hominum, quos prisca tulerunt

Saecula adusque dies illos ab origine rerum,

Et fore cum strepitu vocum, et clangore tubarum

Horrifico grande examen, quo praemia iudex

Digna det, ac meritis correspondentia Christus:

440

Christus enim, dixit genitrix dulcissima proles

Adveniens magna cum maiestate sedebit

Aerias inter super alta sedilia turmas.

Prosequitur natum instituens, ac talia fatur

Hanc tamen, ante diem miseram tristem atque tremendam

445

Bis septem venturae aliae: quarum una tumultus,

Quaeque suos habeat diris asperrima signis.

Prima dies adiget omnis Nereides undas

In Furias, facietque fretum transcendere montes

Aerios ter quinque pedes, stabuntque levatae

450

In speciem murorum undae: superabitur Atlas.

Pelion, Ossam, Othrym, Riphaea cacumina Pontus

Vincet, et in caelum fluctus mare porriget altos.

Altera sub terras rediget freta, Tartara adusque,

Et sua, cum cernent Tethym, Tritonas, et ipsum

455

Protea, disperdi metuent incendia Manes.

Tertia balenas, physeteresque praealto

Vertice, deformes phocas, et caetera monstra,

Quae pascit Proteus pastor Neptunius, extra

Aequora depellet, magnosque ad sidera tollent

460

Mugitus pavidi circum omnia litora pisces.

Quarta trahet Stygios ignes per viscere terrae,

Atque absumet aquas, facietque arescere fontes,

Flumina, et Oceanus pulsis vastabitur undis,

Ac raptas ostendet opes, argentea vasa,

465

Aureaque, et grandes hominum sine viscere acervos.

Tum demum incipient longis abscondita saeclis

In lucem prodire iterum Mavortia tela:

Quae Poeni et Persae bellis navalibus olim

Amisere. Rates scombris habitacula factae,

470

Adspicient rursum stellas Erymanthidos Vrsae.

Quincta premet genus arboreum, plantasque virentes:

Sanguineo sudore nemus se vestiet omne,

Prataque florentes stillans cruor imbuet herbas.

Sexta domos aequabit humo, cum turribus alta

475

Moenia: consternet sublimia vertice quidquid

Fabre operis hominum tantis fecere labores.

Aegrotabit enim tellus, et frebriet aer,

Astraque et hos tantos motus turbata dolore

Insolito natura dedit: natura furenti

480

Par, cui det vires, animumque phreneticus error.

Tum volucres pavor invadet, nec pabula quaerent

Amplius, ac sedem venient trepidanter in unam

Immites, mitesque simul. Fulgore tonabunt

Erumpente poli, currentque ardentia ab ortu

485

Fulmina ad occasum. Quo mens humana fragore

Concidet: indignans sic excandescet Olympus,

Septima contundet silices, collisa sonabunt

Marmora, et in pugnam lapidum rapientur acervi,

Et quae dissilient partes in mutua rursum

490

Vulnera concurrent. Terrarum octava movebit

Fundamenta, trement Alpes: et rura dehiscent:

Nec feret undanti tellus vestigia tergo.

Nona dies aequabit agris altissima montes

In iuga porrectos. Cineremque resolvet in antrum,

495

Et montana humiles faciet Deus omnia campos.

Prodigiis homines tantis, ac talibus acti,

Antra, quibus sese abdiderant, umbrosa relinquent,

Et decima sine voce sine mente ferentur

Huc illuc, quo stare loco quo tendere possint

500

Ignari, et longa mortis formidine victi.

Vndecima, visu horrendum, cogentur apertis

Nuda super tumulis ossa exspectantia vitam.

Corporibus bis sexta dies infesta supernis

Adspiciet labi astra polo: discedere Lunam

505

In tenebras: fieri exstinctis caelum ignibus atrum.

Nam ieiuna diu, postquam combusta vaporum

Nil dederit tellus, pasci quibus ante solebant,

Sidera deficient: velut esurientia quaedam

Corpora, et exstincto scintilla volatilis igne.

510

Se pater a magnis ait haec audisse magistris.

Omnia tunc etiam vacuis animantia campis

Territa, et horrendos mundi admirantia casu,

Implebunt tristes altis mugitibus auras.

Altera bis sextae quae successura, videbit

515

Stragem illam communem hominum, cum a faucibus Orci

Mors egressa metet quidquid mortale per omnes

Inveniet terras, magnoque in lurida rursum

Tartara descendet numquam reditura triumpho.

Auferet immissis orbem penultima flammis,

520

Et complexa solum rapient incendia quidquid

Convexo Sol Luna minor complectitur orbe.

Nil veriti Divorum aulas caelestia lambent

Atria consumptis terrae radicibus ignes.

Tanta erit ardori permissa licentia: talis

525

Inter mundanas surget discordia partes.

Haec tibi care puer volui memorasse, Tonantem

Vt nunc, et tota discas aetate veteri.

Hos igitur mi nate dies, hoc flebile tempus

Mente tene, et cave sis a tanti turbine luctus.

530

Sancta potest probitas tutum te reddere, sancta

Relligio, pietas potis est te sancta beare.

Talibus imbutus studii erescebat, et alto

Pectore volvebat natus documenta parentis.

Iam septennis erat, dici iam desinit infans,

535

Fit puer, et sensim fortes adscendit ad annos,

Nec lascivit adhuc: vitam incepisse videtur

A senio. Levibus comites per compita ludis

Indulgere videt: pueros puerilibus uti

Officiis: legit ipse domi, meditatur, et orat.

540

Nil leve, nil iuvenile sapit: canescere sensu

Ceperat, et virides transcendere moribus annos.

His studiis, ista laeti grevitate parentes

Dulcibus exsultant votis. Pater illius acre

Versus ad ingenium, pinguem quasi cultor ad agrum,

545

Cui videat satis esse parum sudoris et artis,

Ante focum noctu linguae documenta Latinae

Prima dedit, quibus usa fuit Romana iuventus,

Tempore quo prisci clavum tenuere Quirites,

Nomina doctrinas a libertate trahentes,

550

Illa quod ingenuae quondam documenta iuventae

Phoenices, Grai, Assyrii, rerumque potita

Roma dabat, variis sub preceptoribus hausit

Vbertim. Fuit ista pio pia cura parenti.

Tum quoque paene infans sacri collega senatus,

555

Atque sacerdotii consors evasit d aedem,

Cui titulus Salvator erat, potuitque teneri

Divite proventu, nisi iam sibi conscia caeli

Mens parvi fecisset opes telluris, et undae.

Natura ingenuas erat inclinatus ad artes,

560

Sed tamen ad delubra magis, cum nomine magni

Nicolei mores simul usurpasse videtur.

Ante alios ad templa venit: procumbit ad aram,

Non oculis, non mente vagus. Quaecumque Sacerdos

Perlegit, attenta capit et considerat aure:

565

Illius in sensus dociles stillabat ab alto

Occulte divinus amor: formabat in illo

Viva sibi delubra Deus: florebat in horas,

Vt florere solent tepido nova gramina Maio,

Relligio: pietas animum complexa ferebat

570

Mortalis vitae, et fluxarum oblivia rerum.

De puero memorant opus admirabile, magnum

Argumentum animae iam Divum in regna receptae.

Candida monstraret cum libamenta sacerdos,

Murice fulgentes attollens altius ulnas,

575

Apparebat ei non parvo candidus orbe

Panis ut apparet nobis, sed parvulus infans,

Aut specie puer eximia, qui sancta movebat

Ora, manus, oculos, solitus mysteria quaedam

Ad puerum divina loqui, quae audire profani

580

Non poterant. Sicut cum parva foramina Solis

Ingreditur radius, non aera permeat omnem,

Sed fluit angustam signans in pulvere lucem:

Sic ea vox solas pueri veniebat ad aures.

Esse a secretis aetas innoxia Christo

585

Coepit, et ad sciri sancta in consortia Divum,

Ac Superum fungi officio: quod Elisabet olim

Vnica progenies teneris accepit ab annis.

Vnde fit ut quosdam videat Deus ore sereno,

Suscipiatque hilari tamquam sua pignora vultu:

590

Ore truci quosdam cernat, quasi semine Ditis

Progenitos. In quosdam autem neque lumina vertat,

Praeteriens tamquam foricas et olentia lustra.

Principio Iudam tenebroso emergere ab Orco

Et niti ad Superum coetus patriamque volentem

595

Iuvit, et extento traxit de Acheronte lacerto

In Styga lapsurum, summaque ex arce ruentem

Destituit: Paulum atrocem Stephanique madentem

Sanguine protexit, dulcesque recepit in ulnas.

Sunt qui communes caussas ab origine dicant

600

Progenitas, ut caelum, ignes, auram, mare, terras,

Producente Deo: qui mo ut fecerit illas,

Aeternam in requiem conversus, et otia, tamquam

Iam senior curas operandi evaserit omnes.

His itaque in coitum caussis venientibus, aiunt

605

Effectus varios fluere, et deformia rerum

Corpora, quae inficiant animas. Nam qualia nactae

Corpora sunt animae: per talia vota feruntur.

Flava bile calent: ideo rapiuntur in iram

Praecipites, in bella volant, in vulnera currunt.

610

Sic erat affectus Turnus, sic fortis Achilles,

Hector, et Aeneas, et qui laudantur in armis.

Atra metum generat, nec init certamina, ferrum

Damnat, et alipedum cursu non gaudet equorum.

Humor hic in venas penetrans, in corda, viasque,

615

Per quas vita subit penetralia verticis antra,

Nocte premit sensus, animasque obnubit opacis

Nubibus, et variis deludit lumina formis,

Vanaque dum vigilant homines insomnia cernunt.

Talibus ex caussis nasci fanaticus error

620

Fertur, et incerto titubans insania gressu.

Sic furit Alcides, sic se transverberat Aiax

Sic est cum puero submersa Palaemone mater.

Hippolyti monstris ita mens delusa marinis.

Empedocles ita se Siculos demersit in ignes.

625

Pituitae vero faciunt frigentia corda,

Otia, et ignavam, damnatricemque laborum

Desidiam somnos, et conniventia semper

Lumina: nec laudes curant, nec honore moventur.

Purpureos vero meliora negotia, sanguis,

630

Gaudia, laetitiamque parit, convivia, cantus,

Blandimenta iocos, tetricaeque oblivia vitae.

Talis erat, quisquis gemmis intexere et auro

Ornamenta, domos Paaiis fulcire columnis

Caepit, et in grandes marmor formare colossos.

635

His studis affectus erat Lucullus, et urbem

Qui studuere alias urbes praecellere Romam.

Haec igitur caussis opera adscripsere secundis

Quae Deus inspiciens, ut commentantur, et aiunt.

Delectu cunctorum habito, quasi providus emptor

640

Optima quaeque legit, qua sunt vulgaria transit.

Haec autem fingunt, ut si deprenditur ullus

Error in effectu, causas referatur in illas:

Quae casu turbatae aliquo, caelestibus omnes

Reddere nescierint aequaliter aptos,

645

Fallitur hoc quicumque putat. Nam carpere caussas

Nemo potest, quin carpat eum qui condidit illas.

Hos natura Dei male cognita misit istas

Verborum ambages: credunt culpabile quosdam

Non omnes servare homines, atque istius ergo

650

Inveniunt caussas, quibus hoc adscribere possint.

Non est culpa Deo, qui fas, humanaque iura

Conculcare potest, quosdam contemnere, quosdam

Sumere: nil cuiquam debet, facit omnia gratis.

Sunt quoque qui dicant venturi temporis acta,

655

Quae Deus ante diem, tamquam speculator ab alta

Arce videt, caussas huius discriminis esse.

Hinc fit ut arbitrii, dicunt praecognitus illos

Vsus agat sursum, caelique attollat in arcem,

Ante suas ratio possit: quam surgere ad artes.

660

Hi quoque, ni fallor, frustra nituntur, et audent

In fragiles hanc, tantam humeros convolvere molem,

Vt memorant, si forte movent praevisa Tonantem

Acta, vel impellunt igitur, coguntque, ligantque?

Vimque adhibent, quod de summo sentire nefandum est

665

Principe: vel suadent solum, quod credere dignum est,

Omnino ergo manens in libertate voluntas,

Non vim passa Dei praecognita suscipit acta,

Et quia vult solum, nam se regit ipsa, movetque

Libera, lege carens, nullique obnoxia fato.

670

Nam quae de fatis memorat Chaldaea, videntur

Somnia: nec vires animis infundere nostris

Astra, nec affectus possunt: Deus intima caelo

Intima telluri virtus agit omnia libet.

Quos vocat ad superos, quia vult vocat ire sub umbra.

675

Qui vult ire, sinit. Quali processit in auras

Sidere vitales, vel quo concepta propago

Semine, nil curat. Vitae venerabilis olim

Vir fuit, et vates venturi praescius aevi

Mirlinius, Laris infando da semine cretus:

680

Hic satus infami coitu pietate refulsit

Eximia, Superum factus post funera consors.

Non igitur qua sint hominum compagine ficta

Corpora metitur: flavae dominatur et atrae

Bili opifex: potis est etenim frigentia corda

685

Inflammare, docent quae tot tormenta puellae

Sustinuere, quibus gelidum natura timorem

Indiderat: potis est compescere flammas

More equitis, qui lora trahit, qui tracta relaxati

More gubernantis, qui dum laetanti in alto

690

Ludere, non scopulos fugiens nunc transtra levata,

Nunc pressoclavo ire facit de pectore Pauli

Sustulit hostilem, sanctumque subintulit ignem.

Si cui fas terram sit fecundare volendos

Nil opus est, villam quotiens mercatur et agrum,

695

Vestigare prius vires, habitusque locorum:

In manibus quod quaerit habet fecundat emendo.

Non fuit ad tantos igitur Nicolaus honores

Adscitus, quia venturos Deus illius actus

Viderit, aut quia mens corpus sortita fuisset

700

Morigerum, non quod tulerint ita mitia fata.

Fors fortuna fuit Patris indulgentia summi

Libero et imperium nacto sine lege Tonanti

Sic placitum. Satis est nobis hoc scire, superque.