Convenevole da Prato regia carmina ad Robertum Andecauensem, 19a

19a.

"Tu Dominus rerum Dominator et es dominorum,

Imperium verum dominans stas imperiorum.

Tu cunctis rebus, solus rector, dominaris:

Servit enim Phebus tibi, stellis tu veneraris,

5

Iussa facit luna tua, cum variatur in arce

Celi stans una. Dominaris, Rex quoque parce.

Nos vitiis, pravis inimicis nos dominamur,

Nos per te gnavis et honestis semper amamur.

In te nostri habet vires et spem dominatus:

10

Cum caro fessa labet, sibi tunc es auxiliatus.

Quisque tuum spernens dominatum non habet ergo

Nostrum, nec cernens est pondera que sua tergo.

Te colimus dominum: dominatio quelibet unde,

Semper amare sinum Domini debemus abunde".