Convenevole da Prato regia carmina ad Robertum Andecauensem, 18a

18a.

Iudicium rectum Deus est a fulmine sectum,

Nullum defectum ducens ad iusta profectum.

"Tu mea pax" inquit "que prelia noxia linquit,

Et requies leta tua sum sedesque quieta.

5

Quicquid in athleta, quicquid sedet atque propheta,

Est in censura cernente tuaque figura,

Quam fert scriptura, quam dicunt et sacra iura,

Si quod dant leges, si quod per libera reges

Regna suique greges firmant quod, rex pie, deges.

10

Semper mutantur set cetera vel renovantur,

Quamvis servantur quedam multumque ducantur".

Sic verbis linquit, sic nec plus incitus, inquit.