Anonimo genovese carmina, 20

20. de quodam psalmo

Cur non dispono cor ad id

Quod dixit in psalmo David:

Rore celi perlustratus:

"Paratus sum, non turbatus"?

5

Ego autem sorde plenus,

Pauper nimis et egenus,

In terrenis excecatus,

Sum turbatus, non paratus.

Quem ad turbam perversorum

10

Trahunt funes peccatorum,

Malis tantis irecitus,

Legem Xristi sum oblitus.

Sed qui Xristi nomen gero,

De salute non despero,

15

Cuius opem, corde verso

Si requiram, salvus ero.