Convenevole da Prato regia carmina ad Robertum Andecauensem, 16a

16a.

"Ignis ab etterno, primordia non tua cerno,

Cuius fervoris flammis et cuius amoris

Ardeo neve cremor, de nulla parteve demor;

Lumen es accendens, fons vivus pectora tendens,

5

Implens corda bonis et mentes vi rationis,

Tu virtus, tu manens vita, sapientia canens,

Absque senectutis defectu sive salutis,

Tu bonitas mundans, tu pacis tempora fundans,

Gloria sanctorum, tu visio leta bonorum,

10

Tu via rectorum, tutamen tuque piorum,

Ignis tu pius visus es locus et Paradisus.

Hec ego per tota refero legionica vota,

Ordinis ipse mei sic ardentis faciei.