Convenevole da Prato regia carmina ad Robertum Andecauensem, 15

15.

Ave, Pater rerum, lumen lucis verum,

Summum bonum merum, gaudium sincerum,

Tu Deus deorum, panis angelorum,

Vitaque sanctorum, veritas doctorum,

5

Omnipotens manus qua fit omnis sanus:

Infans, puer, canus; fons meridianus

Potans sitientes, rigans arescentes,

Augens virescentes, firmans et herentes.

Flumen Paradisi, notum nullis, nisi

10

Qui sunt puri visi, a labe divisi,

Biberis pro certo, hocque pro experto

Est, sicut adverto, regi nunc Roberto.

Adam primus pater factus natus frater,

Cuius virgo mater terra, set non ater

15

Fimus culpe vilis; set tu iuvenilis

Abel, quem senilis Chayn stravit pilis;

Enoc tu translatus; fili Noe gratus

Cum prole locatus archa, crucis ratus

Generis humani, ebrius quem sani

20

Velaverunt cani risui vesani.

Abraam multarum pater catervarum,

Tu dux salvandarum tutor animarum;

Isaac senilis partus Sarre bilis,

Cuius risum vilis dedit puerilis;

25

Iacob supplantator draconis prostrator;

Et serpens salvator suspensus; tu sator

Iosep princeps factus, venditus et iactus;

Moyses qui nactus regem est et pactus,

Plagis qui percussit Egyptum, excussit

30

Populum et ussit hostes et recussit,

Rubrum scidit mare sic mite, servare

Scivit iussum, quare meruit vadare.

Sacerdos es Aron, qui sacravit Caron,

Cum submersus Faron est virtute Amon.

35

Amon, deus poli, cunctis debes coli,

Tibi debet soli sors vacua doli

Humana servire, semper obedire,

Sponte te audire, si te vult sentire.

Sic es Sanson fortis Assalon in ortis,

40

Gedeon cohortis dux et fractor mortis,

David rex munitus, Salamon peritus;

Quilibet unitus propheta cupitus:

Te benedicamus, sicut collaudamus:

Da que nos optamus, ut te nos amamus.

45

Da vitam conversis; convertendis mersis

Culpis tempus, versis ad te fac ut tersis.