1. ELEGIA CONTRA AMOREM
Consuluit pietas ut te Sigismunde monerem
Communem iuvenum ne sequerere viam.
Omnis enim tenera puer ut lanugine vernat,
Perdere in insano tempus amore solet.
5
Quod caveas igitur scelus hoc, animique venenum,
Quid sit amor paucis instituare modis.
Mentis amor vitium iuvenile, cupidine formae
Visu animi robur debilitante fatum.
Hos ubi corda premens humanae tenacius haesit,
10
Obligat imposito colla subacta iugo.
Et trahit facinus Veneri quodcunque videtur,
Nil veritum leges imperiumque Dei.
Res horrenda, facit licitum scelus omne videri.
Sic iacet affectu mens hebetata malo.
15
Vt noctus aestivis obnubilat aera nymphis
Ac tenet oppressum sole latente diem.
Sic amor ante oculos animi velamina tendit,
Et trahit in caecum pectora nostra chaos.
Hinc securus amans per aperta pericula fertur,
20
Quae nisi inops nullus adire velit.
Hic positi noctu scalis super alta domorum
Tecta sali, Getico dum riget aura gelu.
Hic iacet in latebris, loculoque reconditus arcto
Spem titubans inter fluctuat atque metum
25
Pugnat in ambiguo sententia pectore duplex,
Vellet amore frui, vellet inire fugam.
Ille subit gladios, et pro muliere duellum,
Mox init egestam saguinolentus humum.
Fit pecus omnis amans dum pro ratione libido
30
Iudicium nutu, temperat omne suo.
Quisquis enim vivit sine lumine mentis et usus,
Fert hominis vultus ingeniumque fera.
Est pecus, et fallax hominem mentitur imago
Testis opus melior, veridicumque magis
35
Anser aquis gaudet, sylvis aper, aere Falco,
Legibus humanum consilioque genus.
Syrenes, Satyri Panes, Nymphaeque marinae
Et Lamiae humani corporis ora ferunt.
Si videas vultus, homines vidisse putabis
40
Esse feras constat si intuearis opus.
Hinc igitur fati non sunt mendacia Vates
Quando homini vultus imposuere novos.
Qui partim sensu partim ratione feruntur,
Nec vivunt totos cum pietate dies.
45
Hi sunt Centauri Minotaurique biformes,
Monstra quibus duplex ambiguumque genus.
Talia significant animos in amore iacentes,
Continue in mutum degenerare pecus.
Hinc bovis effigiem subit Inachis, aequora subter
50
Latrat, et absorptas Scylla profundit aquas.
Nyctimene in noctis volucrem conversa, Medusae
Tempora Viperae complicuere comae
Vtque scias quantum valeat subvertere mentes,
Inferior nullis cladibus iste furor.
55
Aspice Leandrum spaciosa per aequora nantem
In se odium fati sollicitare sui.
Aspice pastorem Phrygium Spartana ferentem
Furta, domus lachrymas excidiumque suae
Suasit amor Scyllae regno spoliare parentem,
60
Et dare Gnosiaco se patriamque duci.
Tanta animo rabies, hostem praeponere patri
Consuluit saevo saevior angue puer,
Aspice Theseae redeuntia vela carinae
Ferre Iovis neptes furta superba Deas.
65
Crudeles casus tristemque attende rapinam
Nec servasse datam foedera vana fidem
Quid referam, Cinyrae coitum? Quid Biblidis ignem
Et scelera admisso Pasiphaaea bove?
Phasias hospitibus dedit aurea vellera Graiis
70
Et secuit dura pignora parva manu.
Heu facinus crudele parens in sanguine nati
Tingitur in sobolem carnificata suam.
Ira malum minus est brevibus quia praeterit horis,
Longa veneno sus tempora vivit amor,
75
Vivit, et assiduis hominem cruciatibus angit
Et tenet ardenti corda sepulta foco.
Caetera quae nostrum dicit mortalia vulgus
Crimina sunt longe perniciosa minus.
His etenim satis est uni nocuisse. Cupido
80
Vult homines saltem praecipitare duos.
Semper enim tali febrit quicunque cicuta,
Vult alium vitio commaculare pari.
Aspice quam variis Erymanthida Iuppiter Vrsam
Coepit, ut est virgo ludificata modis.
85
Quot studuit verbis Daphnem facundus Apollo
Flectere, et ardori conciliare suo.
Te cui magnanimo grandes in pectora curas
Parturit antiqua gloria longa domus.
Et cui maiorum laudes calcaria subdunt
90
Vt studeas atavis non minor esse tuis.
Hanc decet ex animo penitus convellere pestem,
Et sepire omnes, ne feriare vias.
At vitare locos, puer hic ubi retia tendit,
Atque ubi in insidiis ipse latere solet.
95
Retia sunt iuvenum vultus, et amabilis aetas
Quae rapiunt sensus illa queantque novos.
Corda retundit amor, generosa negocia frangit
Nec nisi foemineum mente volutat opus,
Grandibus inceptis studiisque virilibus obstat,
100
Nec probat heroa fortiter acta manu.
Negligit insignes quae sunt paritura triumphos
Et decora et titulos aestimat esse minus
Delicias, unguenta, iocos, et inertia laudat
Ocia, et ad Phrygios fila reducta modos.
105
Invidus Aeneam Libycis tentavit in oris
Sistere, ne in Latium prosequeretur iter
Ne iacta imperii primordia poneret Alba,
Vnde sata est orbis Roma futura caput.
Aestuat amissa Bryseide magnus Achilles,
110
Languet et Argolicis ferre recusat opem.
Sic amor elatam studuit subvertere mentem,
Vt Venerem Graios poneret ante duces.
Vt iuvenis tantum decus obscuraret, et arma
Graeca forent laeso debiliora duce.
115
Et quia nudus amor, studet exhaurire sequaces
Eximias luxu dilapidante domos
Hinc ubi quis lautis minuit patrimonia mensis
Ambulat attrita tristis inopsque toga.
Et quas cura patrum multis sudaverat annis
120
Foemina longaevas una triumphat opes.
Et quoniam puer est, levium solatia rerum
Qualia blandiciae, basia, carmen amat.
Et quia pennatus, cito mobilis, et quia caecus
Praecipiti fertur per scelus omne gradu.
125
Et quia fert arcus, mucronigeramque pharetram,
Atque facem, mala mens, ingeniumque ferox.
Incipit a risu, curis coalescit amaris,
Desinit in lacrymas improbus iste furor.
Quisquis amas igitur, quanquam fortuna secundet,
130
Et facilem puppi det levis aura viam.
Sis memor eventus versaque relabere cymba,
Pervia tranquillo dum sinit unda freto.
Et cave ne subita maris involvare procella,
Dum tonat ardenti fulminis ira polo.
135
Haec habui ad praesens, tibi quae memoranda putavi,
Dum cupio ad summum promoveare decus.