Convenevole da Prato regia carmina ad Robertum Andecauensem, 12i

12i.

Sponsa, columba mea tu candida, cuncta trophea

Spiritus ipse dedit Sanctus tibi quando resedit

In te, donorum virgo septena sacrorum.

Velle meumque precum quos offers est dare tecum

5

Quod petis. Est gratum miseranti munus amatum,

Dum non spernatur ingratis quod tribuatur.

Tecum partitus regnum fontem pietatis,

Non tamen invitus tibi do, flos nobilitatis.

Virgo, secure poscas, mater pia, vere

10

Obtentura mere, quia stas humilis geniture.

Sum tuus ipse pater genitique mei: generosa

Fedas exosa culpas es tu pia mater;

Hac substentatur capud omne quod orbe gravatur.