Convenevole da Prato regia carmina ad Robertum Andecauensem, 12b

12b.

Lux ego sum rerum, Deus et lumen sibi verum:

Hic post me tecti thesauri sunt pretiosi,

Qui sunt exosi qui sunt feritate refecti.

Hic latet hec vera lux, ego qui iam posteriora

5

Ostendique fora que sunt spectare severa:

Perfidie servis ea sunt crudelia iussa,

Crimina percussa sunt hiis dilecta protervis.

Omnes esse volo tibi nunc et semper apertos

Et menti certos. Tibi quicquam condere nolo.