11. AD REGES POLONIAE, PRVSSIAE ET RVSSIAE
Vos quoque Sarmatici reges quibus elevat Vrsam
Parrhasio polus axe rigens firmissima Christi
Fulcra domus, et quem vastis Pollonia campis,
Et quem Prussiacis gens dura Aquilonibus, et quem
5
Russia submissis genibus proclivis adorat,
Vos Thraces Misique negant deponere Martem.
Loricam exuere, et convertere in ocia bellum,
Incola vos Istri praedatur, et in cola Ponti.
Taurica gens nunquam pacata, Borysthenis ora.
10
Continue incumbunt hastis et Acinace et arcu.
Arma die, nocte arma sonant, cum solibus aestas
Incaluit longis, et cum brevioribus horis
Stravit hyems crustis rapidos glacialibus amnes.
Qui Tanais ripas et qui Maeotica circum
15
Stagna habitant odiis acti capitalibus omnes,
Alipedes saliunt in aequos, rapidissima tranant
Fulmina transiliunt clausos nivium aggere montes
Tantum animis in vos spirant crudelibus ignem,
Concita sunt tanto irarum fera pectora fluctu
20
Nec sperare licet pacem, nec foedera, in armis
Vna salus, Lex est violentia, iudice ferro
Lis agitur, pietas illic incognita, membris
Consona mens crudis animo cruda omnia versat.
Vos igitur Christo imbuti, coelestia docti
25
Sacramenta, bonos mores, concordibus omnes
Coniurate animis contra haec tam immania monstra.
Nec solum arcenda est quoties confinia transit
Barbaries, per Hyperboreos ad mortua saltus
Aequora pellenda est, et praecipitanda sub ima
30
Tartara, ne superet generis stirps ulla nefandi.
Surgite et infestis, atrox indicite bellum,
Gentibus, hic opus est armis non voce fateri
Coelituum vobis reserantem limina Christum.
Increpat has divina moras clementia dudum.
35
Et commissa malis queritur sua regna ministris.
Ire iubet celeres divos, qui pectora Regum
Sollicitent. Et in haec etiam mea provocat ora
Verba monens instare dies, quibus omnia fas sit
Ad nos ex Arabis traducere regna tyrannis.
40
Ponite segnitiem, civilia ponite bella
Regna, Potentatus, populi, concurrite in unum
Foedus in hoc studium coelo poscit ab alto
Ille suum tanta qui cum pietate cruorem
Pro genere humano moriens trabe fudit ab alta.