Battista Mantovano exhortatio ad reges christianos, 10

Reference basis text: L. Cupaerus, 1576

Editing of the digital edition: N. Ruzzenenti


10. AD REGEM DACIAE

Nec te Dacorum sceptro decorate superbo

Esse decet residem, nec detrectare labores

Hoc opere in tanto, cum connumerare per opes

Regum aulas inter fidei validissima nostrae

5

Munimenta, tuae quondam Mavortia gentis

Vis adeo invalvit ut tremefecerit omne

Ausonium, et prosternentem regna omnia Romam.