3. AD REGEM ROMANVM
Et tu bellipotens Romani Caesaris haeres
Quae sequitur magnis dominans Alemannia capis.
Ah miseris fer opem rebus tibi supplicat orbis
Totus, et oppressae gentes, reminiscere quanto
5
Maiores splendore tui tenuere Latinum
Imperium, quanta cum Maiestate sedebant
Illo in sublimi solio, cui purpura Regum
Subdita. Contemplare quibus successeris, orbem
Terrarum ditione tui tenuere parentes
10
Tu super arma sedes, Mars et Bellona ministri
Sunt tibi. Tu debes gentes frenare superbas
Exi in bella igitur, neu cede laboribus ullis.
Est merito tuus hic sudor. Tu luna sub alto
Sole means, Solem acceptum per nubila noctis
15
Telluri rursum infundens, regnare tenebras
Obscurumque chaos prohibens. Duo maxima mundi
Lumina terreni duo vos. Sunt sydera Reges
Atque potentatus, quantum vigilantia rerum
Influit in partes, Votis cura omnia circum.
20
Te Caesar meminisse decet quae mystica dudum
Te regnante Deus tua per Germanica regna
Signa dedit. Videre urbes descendere coelo,
Ac membris haerere hominum formata repente
Instrumenta, quibus mortem superum atque hominum Rex
25
Pertulit, ut flagrantem animis spoliaret avernum.
Nec tibi res audita, tuae haec miracula crebro
Conspexere acies, totis Germaniae campis
Horrifico concussa metu suspiria et altos
Cum lachrymis traxit gemitus. Cum cerneret artus
30
Sponte notis inscribi istis, ac monstra videri
Talia membratim coelo delapsa sereno
(Sic etiam primus Caesar Germanicus olim
Vidit Otho pluere ex astris horrenda cruentas
Signa eruces) gelidique immensum marmoris orbem
35
Nimbosis agitatum Austris et grandinis atro
Turbine, fulgetris crebros iaculantibus ignes.
Haec tam mira tuis coelum portenta diebus
Non frustra ostendisse reor, neque vana putare.
Possumus haec ostenta, Deus quae effingere solus
40
Non natura potest. Alii praesagit Vates
Dent meliora mihi, mea quid mens augurat hoc est.
In solitae rerum effigies quas non color unus
Finxerat, ad mentem revocant, nec te sinit esse
Immemorem Caesar Christi clementia, quantum
45
Ipse tibi et cunctis studuit mortalibus olim
Supplicio affectus tam iniusto, et turpi et acerbo.
Et quantum conari opus est contra impiat regna.
Quae Christo parere negant, Thracumque Arabumque
Certa igitur magni pro maiestate Tonantis.
50
Quod si belligeras metuis tibi defore gentes,
Aspice quam validis Mavors tibi militet armis.
Gens fera contemptrix animae, consueta per Alpes
Figere capros, certare ursis, nive candida semper
Per iuga veloces cursu praevertere cervos,
55
Helvetii dura acuunt venabula, et enses.
Iam Burgunduae equum dorso cataphractus in alto
Splendicat, ingentemque super femur erigit hastam
Aspice ut Istevones rapido gens proxima Rheno
Strenue in arma volent, tardat mora nulla Bathanos
60
Qui cinguntur aquis, retinet mora nulla Sicambros.
Quid memorem Carthos? Quid Retia castra? Quid arma
Norica? Vindelicae quid fortia pectora gentis?
Quid Fricas Caucasque domos, et inertia arantes
Littora Chaeruscos? Nec vos gens ultima Cymbri
65
Segnities damnat, latum vos fama per orbem
Praedicat altanimos, vos explantare Latinum
Rem memorant ausos, belloque incessere Romam.
Huc geminas attolle acies. Amplissima cerne
Regna Svevorum, quae Vistula claudit, et ingens
70
Oceanus, Vada Danubii, confinia gentes
Tot complexa, sinu immenso excurrentia longe.
Hinc tua populi veniunt ad signa, tot urbes
Quot censere labor, quot connumerare molestum
Hinc Emunduri quos praeterlabitur Albis.
75
Hinc venit excrescens in grandia corpora Guto,
Adde sub Arcturo positos, gelidaque sub ursa
Elmeones, Quados torvoque et Saxonas ore.
Sennones his adiunge, quibus pro legibus arma.
Ecce quot ardentes tibi Marcomana iuventus
80
Expedit ad Solem ferro radiante maniplos
Ad tua Basternae properant vexilla secures
Aspice sublatas virides splendere per agros
Omnibus his durati auris Borealibus artus.
Atque pares animi, membris crudi atque feroces.
85
Festinant Daci atque Dahae gens aspera cultu,
Asperior victu, pugnacia asperrima dextra
Ecce sagittiferos Anarinnas, ecce Caritnos
Quis furor armavit? Iamdudum in bella coacti
In te coniiciunt oculos, si lumina nutu
90
Moveris exiguo, Venient in bella Croati,
Corvinique genus, si vera est fama, Valachi
Et quicquid longus populorum interfluit Ister .