Convenevole da Prato regia carmina ad Robertum Andecauensem, 11

11.

Sedes laudetur iugiter divina

Ad cuius laudem tu, Deus, inclina

Aures clementer, tu stella marina,

Rerum plasmator.

5

Hec sancta sedes speculum pretorum,

Per quam fit cedes transfuga malorum,

Ne celi edes sit hospes raptorum

Vel receptator.

Speculantur ea candidati corde,

10

Fruuntur ea vacuati sorde;

Quam plebis dea fragilis, tu morde,

Fecis amator.

Sedem celestem diligunt amici

Vtentes vestem tempore felici,

15

Per cuius testem fiunt inimici

Litis dampnator.

Ipsa, piorum generosa mater,

Fovet languorum curatorem, frater

Effectus morum, qui pius est pater

20

Ac educator.

Manat ab illa iustitie lumen;

Dives est villa quam divinum flumen

Rigat argilla, qua datur cacumen

Quo fit turbator.

25

Villa donorum multiplex est Dei,

Argilla quorum fex materiei

Est metallorum, qua veniunt rei

Vt flat temptator.

Draco perversus radios amoris

30

Suos demersus in hennam doloris

Campsit, subversus a regno fulgoris,

Vis usurpator.

Factus nefandus nefariis crescit,

Nullis amandus, diligere nescit,

35

Semper infandus, senex iuvenescit,

Pacis vorator.

Ale nos sedis protegant divine,

Dignos mercedis faciant: nam sine

Ipsius edis vocent medicine

40

Vite qui dator.