Convenevole da Prato regia carmina ad Robertum Andecauensem, 8

8.

Fons divini boni cuiusque dat doni virtutem,

Neque plus nec minus cuiusquam scit sinus salutem.

A natura dico, cuius omnis vico comunis.

Pauper pro amico neque pro mendico in cunis

5

Habetur, si verus est vir et sincerus amator.

Sic Deus fundator est et consolator creator,

Set Deus iratus et totus turbatus est visus,

Quando stat peccator totus desperator, divisus

Dei bonitate sua gravitate culparum.

10

Desperationes habent nationes ferarum:

Vna propter onus cuius sibi sonus est ortus;

Hic necem minatur neque consolatur ut portus,

Nisi sit in luto seque involuto letatur;

Quedam ens plus ceca, mortis false teca, dampnatur,

15

Heresis vocata, falsis obstinata doctrinis:

Ista declarari non vult nec sanari ruinis:

Quedam temeratis sensibus plus satis se necat;

Ista sibi letum dat putansque metum, tunc secat:

Non videt maiorem futurum dolorem post mortem.

20

Tales desperati post hanc cruciati per sortem.

Hii salvantur certi qui cavent experti furorem,

Vitant et caverne humiles inferne ardorem,

Nec incurrunt casum fraudibus in vasum dolosis

Nec in parte feram caudata cimeram squamosis.

25

Nam meridiani demonis prophani non rursus

Cito evadendi vim habent et flendi recursus.

Sunt faciliores casus et minores qui restant.

Omnes tamen mentem reddentes gementem molestant.