Nicholai Michaelis Bonaiuti Florentini epistola pro consolatione amici incipit
Si mea verba tuum possunt abolere dolorem,
Qui rabido luctu tantum praecordia pulsat
Vel tibi cum versu quandam donare medelam
Quae paulo tristi tollat de pectore penam,
5
Perlege quicquid enim replicant et percipe sensu.
Sed tecum recte meditans tua vota coarta,
Ne misere semper meror te laedat, amice,
Ne contra superum stolide sermone prophano
Consurgas totiens fallaci mente coactus,
10
Ne pulchram seriem sortis damnare fatiges.
Si bene vestigas crebro perpendere debes,
Ne tibi patravit mordax fortuna labores
Nec tua cum diro laqueo iam viscera torquet
Nec tua pauperies multo supereminet omnes
15
Turbas ut totiens alta cum voce profaris,
Ymmo te prave potius vesana voluntas
Confundit ducens varias in pectore causas,
Cum tibi delitias hominum demonstrat iniquae
Collectas et opes et inepto culmine pompas
20
Et nitidas pallas pariter quam munera Bacci
Depictas pandendo domos camposque propinquos,
Robustos et equos, etiam lasciva Dyones,
Omnia vana tibi fallaci corde refigit
Et quicquid virtus digno fervore gubernat
25
Expellit simulans ficto velamine laudem,
Si bene perpendis Lune sub vertice turbas
Humani generis variis telluris in oris
Quae degunt, propriam sicut conducere vitam
Possunt, quicquid agunt, adeo quae pabula mandunt,
30
Pocula quae capiunt, etiam cum tegmine vestes
Ipsarum parvos et agros et in aede tenorem,
Quod tibi felicem tribuit fortuna favorem
Atque gradum celsum lato narrabis in orbe.
Tu plerumque doles, nimium clamore fateris
35
Quod nimis assidue saeva dicione laboris
Lucrari toto debes in tempore saecli,
Ymmo tuis manibus tantum perquirere pastum,
Saepe cares vino, degendi frugis et esca,
Saepe cares thalamo, deleto pergis amictu,
40
Saepe cares laribus, nullo sub tegmine dormis,
Quod totiens stringit rabido tua corda dolore,
Conturbat fessa pariter cum mente vigorem.
Nunc precor ut recto meditans in pectore cernas
Quam te deripiunt dannandi vota furoris,
45
Respice quot varias gentes sub vertice solis
Et magnos populos misere fortuna recludit
Et magis obiurgat cum acri dicione laboris,
Quam te vel vitam multis formidine praestat,
Sive gradus rigidos longo consignat aevo.
50
Respice quot gentes Indorum in partibus amplis
Vt species irsuta ferarum tempora ducunt,
Quae nec habent vestes neque dulcis pocula vini.
Respice quot gentes Scitica regione vagantur
Absque domo firma, citius sine frugibus errant
55
Nec pingues epulas gustant nec dona Lyei,
Sed multi potius nigris habitare cavernis
Explorant, hominum decocto et corpore vesci,
Plures persone crebro patriamque relinquunt
Quae plerumque carent pastu ac in frigore palla.
60
Cerne quot Ethyopum vili de semine proles,
Humano ritu deleto, prava ferarum
Pabula forsan edunt, lympharum et pocula potant.
Quid refero populos alia regione creatos
Quod plures homines in parte morantur eadem
65
Qua degis tumet praesenti tempore tecum
Et multi cives vere nascuntur in Vrbe
Qua tu, qui nec habent aliquos cum frugibus agros,
Absque domo propria, dulcis sine munere Bacci
Nec nitidas pallas retinent nec pondera gazae
70
Nec varias epulas capiunt nec tegmina lecti,
Quicquid amant et edunt lucrari semper, oportet
Horum cum duris manibus tergoque frequenter
Sufferri, validis verti et fortasse lacertis
Et parvos genitos animo nutrire benigno
75
Solicitant, quasdam rigido pro frigore vestes
Dant sibi, defesse tribuunt et pabula vitae.
Respice quot cives tenebroso carcere vincti
Vndique sunt, etiam constricti pondere morbi
Qui nec habent aedes nec habent solamina vini
80
Nec vestes nec opes quodam sine munere mensae.
Si bene perpendis quicquid fortuna peregit
Multotiens tibi, felicem te faris adesse,
Quod similes tibi multos expectare valebis,
Ymmo magis laesos dira dicione flagelli,
85
Quam te, sive iugo pressos et pondere sortis
Adversae vel mordaci vexamine tactos.
Cur tua verba palam tanto merore profaris?
Cur tua cum saevo fremitu praecordia rodis?
Quare non potius requiem sub mente recondis?
90
Cum nimio crebro sortem clamore reprendis?
Quare non potius requiem cum pace recondis?
Cur te felicem numquam firmare focillas?
Quod pia sors te de numero patravit eorum
Esse beatos quos almo sermone propheta
95
Dixit: «Quando tuis manibus te actare labores
Mandere quos debes sincero prodidit ore.»
De sudore tuo dignos et sumere panes,
Rex Deus admonuit quondam pia verba loquendo,
Non varias epulas nec opes laudavit in orbe
100
Nec pictas tunicas, minime fastigia pompae,
Nec pulchros thalamos prohibendo nomina laudis.
Emanuel, potius mites ait esse beatos
Ac illos qui penarum patiuntur habenas
In gremio terrae superi et pro lumine sancto
105
Pauperibus tribuunt vitae solamen amarae,
Si vivunt humili sensu cum tempore saecli,
Divitis ingressum durum fore dixit ad aulam
Caelestem quando populum pia dicta docebat.
Cur tua cum diro conceptu corda flagellas?
110
Cur neque praestantem Dominum laudare fatigas?
Qui te conduxit cum illis qui limina regni
Caelorum facile inter eos comprendere possunt.
Si cupis hospitium celsi spectare tonantis
Te fore felicem certe praedicere debes,
115
Ergo cum studio rabidum depelle dolorem,
Cum precibus Christum crebro rogitare labora,
Quando nimis valde meror tua pectora vexat,
Qui tibi placato donabit corde vigorem
Sinceram pacemque dabit regione superna.
120
Cur tua verba palam tanto merore profaris?
Cur tua cum saevo fremitu praecordia rodis?
Cum nimio pariter sortem clamore reprendis,
Quare non potius requiem sub mente recondis?
Cur te felicem non affirmare focillas,
125
Quod pia sors te de numero patravit eorum
Esse beatos quos alma cum voce propheta
Dixit quando tuis manibus te actare labores,
Mandere quos debes, divino prodidit ore.
Respice quam tibi praelato concessit in orbe
130
Praesidium, quando mordacis tempore sortis
Percussus totiens saeva dicione fuisti,
Saepe putando tibi quantum stauravit amenum
Solamen, quando luctus tua pectora laesit,
Nosce tibi quantum caro pietate favorem,
135
Praebuit auxilio vitae cum frugis egebas,
Nosce velut rutilo tete sub Sole creavit,
Ceu quoque te recte pariter conservat inesse,
Qualiter et ducit diro sine pondere morbi,
Saepe tuum pascit caro de munere gustum,
140
Multotiens et ab insidiis defendit amaris
Nec minus a saevo laqueo latronis atrocis,
A rigido gladio pariter crudelis et hostis.
Si quandoque tuum tangit cum turbine pectus
Vel tua vota parum turpi dicione flagellat,
145
Hoc facit ut purges vivendi tempore crimen
Et rogitans ipsum digne praecordia vertas
Ad veram normam fidei cum supplice mente,
Ne tandem pergas tristis Plutonis ad umbras,
Pro culpa viciorum acta sub tramite Lune,
150
Pro variis noxis gestis, livore prophano,
Sed potius caedis patriae caelestis ad urbem,
Purgando vanae presertim crimina mentis
Et maneas inter fulgentis lumina regis
Quando tuo stabit duro sine corpore vita.