Nicholai Michaelis Bonaiuti Florentini epistola in figura Sancti Sepulcri incipit
Si lumen fidei puro fervore vigebat
Inter magnates bello proceresque potentes
Et reges qui sancta religione ligantur,
Non ego barbaricae gentis dicione manerem.
5
Heu dolor infixus languenti pectore nostro,
Quam longo vexat rigido praecordia luctu,
Heu quotiens video calcari limina circum
Turpiter a multis qui agitant cum corde prophano
Contra pontificem nostra qui mansit in aede,
10
Qui mea deludunt totiens oracula fastu,
Qui totiens celsi Domini cum turbine servos
Expellunt, eius famulos vexamine torquent,
Percutiunt iustos homines plerumque flagello,
Qui veniunt crebro variis de finibus orbis
15
Et mea devoto sensu vestigia poscunt,
Esse benigno me venerandum pectore narrant.
Illud ego sum quod lapidis statione cavari,
Constituit Ioseph ac disculpi denique fecit,
In gremio nostro posuit cum supplice voto
20
Corpus quod nullum genuit sub ymagine semen
Virginis ac ipsum Dominus praepandit Olimpi.
Nam corpus cuius lumen super astra coruscat,
Quod tribuit populo mundi sub cardine latum
Callem sumendi patriae caelestis honorem
25
Doctrinamque piam, docuit salvare catervas
Ac evangelium vero sermone ferendo
Praebuit et pandi veraci voce sub axem
Discipulis mandavit coram regibus altis,
Et fregit valvas diri praedonis Averni,
30
Electas animas ducendo patris ad aulam,
Me sanctum vocitari almo sermone sepulcrum
Decrevit, voluit venerari cum ordine turbis,
Quae fidei lumen constanti corde peroptant.
Heu quondam laudanda religione solebam
35
Laetari, simul in tota regione videbam
Templo Dei nostri, pariter penetralibus aras
Et populus Siriae sanctum eius nomen amabat
Ac homines multi veniebant pectore miti,
Magnates proceres circum regesque potentes:
40
Dona mihi dando, decorabant undique cives,
Pascebant cleros nostra regione locatos,
Presidiumque dabant obscuro carcere vinctis
Civibus ac aegris et egenis dona colonis.
Ethyopes rutilae portabant pondera gazae,
45
Suppliciter Poeni fulgentis munera fisci
Mandabant, Hyspani adeo velamine censum,
Mandabant nitidos nummos clementer Achivi
Thesauros placidoque dabant cum pectore Traces,
Germani gazas etiam cum supplice corde,
50
Pannonicae turbae pariter sua dona ferebant,
Ylirici populi fulvum tribuere metallum
Et Latii proceres aurum fervore fideli.
Nunc ego sub dira maneo dicione locatum,
Delusum nimis a variis praedonibus eius,
55
Qui plerumque palam blasfemant nomina Christi.
Nunc ego pontificum solita pietate relictum
Sum, pariter clero coram qui sede moratur
Praesidis et nostras laudes augere tenetur
Et dimissum vere sum virtutibus horum
60
Qui frenum retinent in libertate iubendi,
Qui ducunt populum, servant pro culmine sedis
Iura magistratus patriae vel lora gubernant.
Sum desertum plebis amore, at regibus altis,
Armigeris ducibus, pariter legionibus horum,
65
Qui debent circum glomerati bella parare,
Subsidium mihi praebendo fulgentibus armis.
Heu dolor, a cunctis crebro qui voce fatentur
Semet christicolas, resto livore relictum,
Quod mihi iam libet exclamare furore citato.
70
Proh pudor ipsorum regum in regionibus orbis,
Monstrum cunctorum se almo qui nomine iactant
Ac infamia pontificum qui culmine sistunt
Clerorum, simul et templorum dona reservant,
Dedecus et procerum terrae vulgique labantis
75
Et regum rutila sceptri qui sorte morantur
Sive palam cincti rigidis tironibus arma
Conducunt, seu gratantur legione feroci,
Quod vane tanto patiuntur tempore lapso,
Quod nullus cepit, glomerato milite, secum
80
Me semel auferre a solio praedonis atrocis
Et nemo fremuit nostras mulcere querelas,
Ymmo quisque suo rito me de corde repellit.
Heu validi proceres fulti legione solebant
Cum rutilis armis transire per aequora vasta
85
Sive per externas horum cum viribus oras
Et mihi presidium donabant agmine longo,
Me sacrum retrahi quaerebant semper ab hoste,
Si neque cum iaculis ipsum superare valebant
Actum in campis rigidum certamen agebant,
90
Nunc potius vana constant a mente ligati
Nec paulo curant nostrum removere dolorem
Ac in luxuriis degendi tempora perdunt.
Pontifices magni ecclesiae fervore parabant
Auxilio nostro, proceres vocitare feroces,
95
Belligeros homines regum coetusque potentes,
Praesidium sibi donando gazasque gerebant
Pro causa bellandi ardenti pectore contra
Fallaces satrapas, qui me sub pondere claudunt,
Me quoque permittunt laedi latronibus hostis,
100
Ymmo Ihesu sanctum gremium de mente repellunt,
Dum male concedunt ipsum sub sede rapacis
Principis et spectant illud restare coactum
Nec pugnando sibi requiem praebere laborant.
Nosce, o clere, tuo maculato pectore quantum
105
Dedecus est illud tua quod praecordia pulsat,
Quod coram populis magis et regibus orbis,
Ymmo palam coram Domino qui cuncta tuetur
Offendit sicut patrunt tua vota sub astra,
Demonstrat velut et sensum sectaris ineptum,
110
Pandit quam pravae templorum munera carpis,
Quam paucum lumen fidei cum mente recludis
Et prodit tamquam studio satiaris iniquo
Sanctorum verbi diffuso sanguine iusto,
Qui quoque martirii saeva dicione fuerunt
115
Defuncti quondam variis in partibus orbis.
Dic, precor, et quare templorum pignora Christi
Thesaurosque piae turbae, quam dona fidelis
Ecclesiae crebro fallaci pectore sumis
Et simul ipsius sanctum recubare sepulcrum
120
Sub saeva rabie, Maumet, concedis, inepte.
Heu quotiens tecum vereor tua crimina fari,
Nosce parum tamen in vigilanti pectore quantum
Te nimium vanae conducit inertia mentis,
Vt tua cum studio ferventi corda revolvas.
125
Respice me paulo cara pietate vigenti,
Respice quicquid enim digne patrare deceret,
Respice quam pravae fidei pia dona relinquis
Divitiasque tuas praesto praepandere cura
Pro causa nostro tollendi e corde dolorem,
130
Belligeros equites glomera peditesque feroces
Mitte rito contra Siriae certamina regis.
Nunc certe rogito proceres in parte locatos
Europae, simul et populos satrapasque potentes,
Qui nimis aeterni nati de virgine sancta
135
Se recitant laudanda religione morari,
Me quoque barbarica noscunt sub lege recludi
At dimittunt me, nullo discrimine moto,
Quod videant quantum opprobrium mea corda flagellat
Et volvant animum contra vexamen iniquum.
140
Percipe, Gallorum princeps, in culmine virgam
Qui regis ut Karolus Magnus cum pectore puro
Me quondam caro et studio salvare putavit,
Suppliciter me cum firmo respexit amore,
Qui meruit pulchra venerari sede Quiritum,
145
Qui fuit imperii celso decoratus honore,
Qui Francis tribuit mirandae nomina famae,
Respice quot proceres Gallorum semine creti
Et quotiens circum praestanti milite cincti
Duxerunt fortes equites ad limina nostra,
150
Si neque degenerare putas in pectore pigro,
Ipsorum studium recte salvare parares
Auxiliumque dari nobis legione citares:
Hoc precor ut facias si orans adquirere possum.
Vos adeo precibus resonanti et voce potentes
155
Alloquor Hyspana proceres in parte manentes,
Ne fragilis teneat trepidanti pectore sensus,
Vos tantum vinctos laqueo laqueoque gravatos,
Noscite ceu quondam genitus de semine vestro
Traianus, virgam retinens in culmine Romae,
160
Sub pedibus tenuit Siriam gentesque propinquas,
Imperium Latio vi restauravit et aedes
Et vestram pariter famam portavit ad astra.
Theodosius, postquam ducendo frena vigoris
Constantinopolim simili de semine cretus
165
Regnandi metas, mota legione, resumpsit,
Hanc simul et partem Bizantis sorte ligavit,
Qui vobis nomen satis exaltavit in orbe,
Quod rogo quod digne laudes virtutis eorum
Commoveant pigrum vigilanti pectore sensum,
170
Quod semel auxilio nostro veniatis ad arma,
Ymmo Ihesu gremium caro salvetis honore.
Te precor, occeanis undis regina locata,
Anglia, quod validas acies pro lumine sancto
Mittas et proceres forti legione refultos,
175
Quod plerumque tuae incepto discrimine turbae
Fortiter accipiant nomen felicis olivae,
Francorum quondam valuisti proelia coetus
Vincere cum vastum regem sub caede Iohannem
Strinxisti, simul et misere fugitare Phylippum,
180
Ac alium postquam tenuisti carcere vinctum,
Gallorum regem rigido et certamine captum,
Cur tua vis pigro trepidans in pectore tardat?
Cur neque laudandum subito scrutaris honorem?
Nos quoque Germani rogito si verba rogare
185
Nos possunt vestrum pariter mutare vigore,
Quod capiatis praecincti legionibus arma,
Subsidio nostro validum donate favorem,
Cernite quot vestro quondam de semine gentes
Adversas aries fuso pepulere cruore,
190
Quo vobis altam famam sub sole dederunt,
Cernite quot reges vestro de germine creti
Venerunt circum robusto milite cincti
Pro causa tollendi mea praedonibus hostis,
Nolo referre velut corandus tela paravit,
195
Sicut et armatus fremuit tironibus octo
Praesidium mihi cum studio praestare fideli,
Sed sicut validus calido Federicus amore
Commotus nobis placidam donare salutem
Constituit quando ducebat et agmina secum
200
In parvo lymphae gremio sua membra lavando
Continuo cecidit vita et migravit ad umbras,
Quod nobis misero tribuit discrimine luctum,
Sed rogo quod vigor ardenti fervore resurgat,
Ne vestram laudem violet velamen opacum,
205
Ne clarum nomen confundat inertia sensus.
Te precor, Hunnorum veneranda potentia regni,
Quod velut a Laribus refugasti pila Gothorum
Sicut Pannoniam calcasti audacter et armis
Captos Yliricos adeo sub lege ligasti,
210
Nunc rigidos hostes almo de limine pellas
Actila duxque tua magnus regione creatus
Ytaliae vastam partem cum turbine Martis
Cepit et exitium multis sua tela dederunt
Et quare tardando degenerare laboras?
215
Accipe fulgentes gladios pro lumine sancto,
Sume palam veram laudem pro nomine Christi.
Nos, o christicolae, Scitica regione locati
Qui totiens facitis dirum certamen in hostes
Armigeras acies animo stauratae vigenti
220
Quae veniant contra fallacis pila tiranni.
Ah quotiens quondam variis in partibus orbis,
O Scita gens tua, migrando vi bella peregit
Et quare tardas trepidanti corde ligata?
Illa tuo fuit eximio de semine creta
225
Turba Gothorum, quae superavit moenia Romae,
Praebuit excidium populo vastavit et urbem.
Sed precor ut firmo Traces ardore falanges
Protinus exhibeant almo sua tela favori,
Cognoscant sicut sub eorum sede manentes
230
Tot validi proceres Siriae tenuere cacumen,
Saepe pium bellum contra certamen iniqui
Hostis gesserunt reges Bizantis in aula,
Qui rutilum sceptrum pulchra dicione tenebant,
Pro nobis pugnando feroci milite cincti,
235
Ceu fuit Heraclius quondam qui pondera Martis
Substinuit, regis Persarum colla recisit
Et lignum crucis alma rastauravit in aede.
Grecorum proceres adeo legionibus oro
Quod fulti veniant, veniant cum pectore forti,
240
Belligeros homines ducant et pila ministrent
Auxilio nostro sicut tirone potenti
- magnus Alexander partes migravit ad istas -,
Cognoscant horum pulchro de semine famam,
Ceu quotiens patres gesserunt bella per orbem
245
Et simul ipsorum capiat solamen honoris,
Vt quando validae sumpserunt pondera Troiae.
Te rogito, cuius tantum super aethera nomen
Extraxit Dominus meus, inde beavit in aula,
Donavit latum regnum sub cardine solis,
250
Ipse tuo voluit magno sub principe nasci,
O Latium, simul et regum caput esse locatum
In gremio Romae toto sub lumine Phebi.
Et caput ecclesiae sanctae cum nomine sacro,
Quod mittas alti pelagi super aequora classes
255
Et fortes equites bellandi aciesque feroces,
Da sibi collectas et opes et amore vigorem,
Quod me de manibus Maumet vel limina tollant,
Hoc regnum simul a diris praedonibus hostis.
Tu potes auxilium sacro praebere favori,
260
Quod validas urbes opibus servasque replenas
In gremio, fultas etiam tironibus intus
Thesauroque diu tumulis et frugis abundas,
Armigeros etiam rigido certamine doctos
Pugnaces et habes equites peditesque verendos
265
Et gentes alias vincis cum classibus omnes,
Si neque ceu quondam retines sub tramite solis
Imperium terrae latis regionibus orbis,
Tu maris eximiam pugnae conducis habenam,
Respice quot proceres Latiali semine creti
270
Hanc olim strinxere tuo cum pignore sedem.
Respice quot vicibus Romana potentia vasto
Cum bello de ista valde regione fugavit
Barbaricam turbam et gentes in corde rapaces,
Respice sicut Vespasianus et ipse creatus
275
Iam rabiem Iudeorum calcare sub axem,
Ni potuere simul totam tironibus oram,
Quod cepere triumphum una pro sanguine fuso,
Cur ergo nimium tardas in pectore vano?
Cur tantum pigram constringit inertia mentem?
280
Nec non et proceres sacrum qui nomen adorant
Aeterni geniti Europae regione vigentes.
Tempus adest superandi cum legionibus hostes,
Quod Tartarorum princeps de germine cretus,
Qui solium aulae Persarum dicione gubernat,
285
Medorum simul et regnum et cum iure cacumen
Caldeorum praestanti sub sorte coegit,
Descendit veniens robusto milite moto,
Moenia lata Damasci habuit spoliavit et urbem
De Siria quasi, commoto certamine, vires
290
Principis Egypti subito refugavit et arma
Collectas eius pressit dicione falanges.
Et postquam vastas Turchorum cessit ad oras
Illorum contra regem bellavit et eius
Discindi caput infando mandavit ab ense,
295
Qui leges Maumet fallaci corde tenebat,
Christicolae turbae bello plerumque nocebat,
Saepe favebat atroci cum legione potenti
Egipto Macedum et regnum sub sede ligabat,
Constantinopolim sceptrum terrore gravabat,
300
Hunnorum coetum, pariter vexabat Achivos
Maxima pars Asiaeque suo parebat honori,
Fraterno stulte gaudebat sanguine fuso.
Ipse potens princeps Persarum culmine serptus
Non amat in solio fallacis nomina sectae,
305
Sed potius servos fidei sectatur ovantim,
Dat sibi praesidium, praebet dicione favorem:
Cur quoque vos pigrae totiens ignavia mentis,
Christicolae, retinet nullo certamine coepto?
Quare cum sensu nimium tardatis inepto?
310
Cur magis inter vos pugnam patratis iniquam?
Proelia saeva simul turgenti pectore moti
Actatis contra fidei sub iure locatos
Magnates homines, procerum coetusque timendos
Et contra latas urbes pro crimine nullo,
315
Quam iuste adversum fultos praedonibus hostes,
Qui tot templa Ihesu mordaci pondere vastant
Ac eius bustum maculato corde prophanant
Et totiens vobis tribuunt vexamen amarum.
Heu dolor, heu quanto nobis praecordia cogit,
320
Si lacrimae nostrae numquam mutare valebunt,
Corda ducum et populos cleri turbamque verendam,
Vos precor, ut moveant praestantis nomina famae:
Guttifredis qui tactus pietate flagranti
Me semel a saeva retraxit sede tiranni,
325
Vi superavit, cum diro certamine vicit,
Me quoque cum digno pariter decoravit honore,
Templa Ihesu restauravit fervore fideli,
Christicolae sectae tribuit solamen olivae,
Presbiteris dedit et mira dulcedine pacem
330
Praebuit infestum pondus latronibus hostis,
Nos paulo moveat quod tota potentia sedis
Egypti pugnando nimis sua bella peractat,
Mancipiis praefulta palam sub pondere virgae
Vel servis variis externo semine dictis
335
Nec sunt firmati constanti regis amore.
Hoc pudeat fortes equites regesque potentes
Et proceres alma qui religione morantur,
Qui sunt Europae lata regione creati
Seu magis Ausoniae cunctos ab origine natos
340
Quod bustum Domini cuius solamen adorant
Sub pedibus teneat vili de semine cretus,
Mancipiis fultus princeps sine milite forti.
Hoc pudeat reges horum dicione locatos
Ac omnes populos qui libertate fruuntur
345
Et pariter noscant fallaci pectore serum
Quod famuli sunt illorum pro crimine tanto
Qui retinent bustum praestantis regis eorum.
Hoc pudeat clerum venerando culmine serptum
Qui simul ecclesiae pulchram conducit habenam,
350
Respiciat quantum Maumet solamen honorat
Dum quoque me vinctum consentit stare tiranno,
Ymmo tacet Christi sanctum foedare cruorem.
Hoc pudeat varias mundi sub cardine gentes
Quae fore christicolas semet pro nomine iactant,
355
Et noscant sicut recto sermone vocantur
A secta Saracenorum, de stirpe ferarum,
Quod rigide totiens inter se bella ministrant,
Barbarica sanctum spectant in lege sepulcrum
Stare nec auxilium paulo donare laborant,
360
Nec sibi quoddam praesidium praestare peroptant,
Inter tot rigidos atroci sorte dolores
Vna meo cordi placidam sperare quietem,
Spes tamen ostendit mulcendo pectus amarum,
Dat paulo requiem trepidanti mente vigori,
365
Quod tua laus nostras volitans pervenit ad aures,
O coetus procerum, coetus de nomine cleri,
Quem cum concilio sacro constantia servat
Qui populo Christi quaeris praebere salutem
Sinceram glomerando pio cum pectore puros
370
Cleros atque duces pariter satrapasque peritos.
Deprecor ut moveas fandi mulcedine reges
Europae, simul et proceres urbesque potentes
Ausoniae contra fallacis pila tiranni,
Qui mea corda suis crebro tironibus urget
375
Basilicasque pie fidei cum turbine calcat,
Qui seriem sanctae normae vastare laborat.
Scis vere, potes et debes praebere favorem
Nobis et nostris requiem donare querelis,
Scis quondam tu prudens es doctusque sophya,
380
Qui recte ducunt, noscis certamen in armis.
Hunnorum regem Sigismundum aede vocatum
Imperii Romae fultum legionibus amplis
Mitte sibi dando gazarum pondera vasta,
Qui mea de manibus latronis limina tollat.
385
Hic pius et clemens princeps de semine natus
Germanorum horum validas fervore falanges
Hunnorum coetus, Latii et plerumque coortes
Nam glomerare suo poterit de iure patenter,
Auxilium procerum capiens qui nomina Christi
390
Laudant, atroces pugnam patrabit in hostes
Et potes eximium nobis praestare favorem
Quod sacro normae Domini sermone peritus
Doctrinae sanctae pariter cum more valebis
Ad iustum bellum proceres vocitare potentes
395
Et reges urbesque tuo dictamine sancto,
Sed debes quondam fidei fervore ligatus,
Sponte Ihesu fieri digne mandata requiris,
Ergo palam cura tantum sufferre laborem.
Respice me paulo meditans cum mente fideli:
400
Quod nimium sisto sub amaro pondere captum,
Tolle meum fletum et misero de corde dolorem.
Te precor, ut moveant lacrime si flectere possunt,
Quicquam quae mea cum luctu praecordia torquent,
Quod vocites omnes coetus qui numen adorant
405
Christi, quod subito veniant ad lumina nostra
Belligeri proceres, glomerato milite vasto,
Confundant hostem rigido certamine victum,
Sed mihi sublimis reddant solamen honoris,
Ceu populi quondam digne donare solebant
410
Et reges simul ecclesiae cum lumine cleri
Solicite mihi quaerebant praestare vigorem.