Convenevole da Prato regia carmina ad Robertum Andecauensem, 5d

5d.

Iudicis etterni vox per quam singula cerni

Debent, sic inquit prope, mundum quando relinquit:

"Gratia stat vere, quam sic volo nempe manere,

Donec finire mundum volo iure venire,

5

Donec sit finis mundo labente ruinis".

Vivimus invisi dapibus saturi Paradisi:

Non hec oramus, set ubique Deum quod amamus

Numen, qui lumen dat cunctis datque cacumen,