Battista Mantovano epigrammata ad Falconem, 59

Reference basis text: L. Cupaerus, 1576

Editing of the digital edition: N. Ruzzenenti


59. IN EVNDEM DE VIRTVTIS SAPPHICVM CARMEN

Cum Deus magnum fabricaret orbem,

Et polos altos sinuaret arcu,

Iussit aeterna rutilare pulchrum

Lampade solem.

5

Iussit et lunam dubia micantem

Luce sublimes agitare currus,

Et per obscuras aliena ferre

Lumina noctes.

Aureis coelum variavit astris

10

Quae per ingentes revoluta gyros

Fata dispensant, humilisque terrae

Regna gubernant.

Aeris tractus avium canoris

Cantibus, terras nemorum virenti

15

Fronde, diversis decoravit altum

Piscibus aequor,

Tunc ad argutos Philomena cantus

Guttur aptavit, didicitque voces

Psithacus nostras, nituit superbo

20

Tergore pavo.

Barbaram citrum preciosus Athlas

Ida funebrem peperit Cypressum,

Pelion Quercus, Solymae tulerunt

Balsama sylvae.

25

Et Tagus fulvo nociturus auro

Fluxit, et Croesi viridem per oram,

Lydius cursu properavit Hermus

Invidioso.

Tunc per humentes pelagi meatus

30

Squammea cinctus populi caterva

Post suum fluctus equitavit altos

Protea delphin.

Sic Deus coeli maris atque terrae

Fecit ornatum, tamen ad decorem

35

Mentis humanae magis applicavit

Artis acumen.

Mens enim summo nimium parenti

Chara pro vitae sapienter actae

Praemio, mundi fuit in beatum

40

Limen itura.

Dumque cultum dare singularem

Cogitat, pulchris Areten capillis

Forte prospexit spaciosa solam

Ire per arva.

45

Namque flammantis meditans Olympi

Lumen, et cursu Arete volantes,

Omen aptabat numerumque claris

Addidit astris .

Iam maris fluxum tumidosque fluctus

50

Norat, et quare tremebunda tellus

Fluctuet, quare iaculetur aer

Nubibus ignes.

Norat et linguas, hominumque mores,

Et quibus falli solet et refelli

55

Vetustas tecto male nota vultu

Norat elenchos.

Fecerat nostrae documenta vitae,

Et quibus coeli peteremus arcem,

Sortis humanae miserata casum,

60

Fecerat artes.

Hanc Deus menti comitem ducemque

Fecit, ut casus patienter omnes

Ferret, et nullo scelerum tumultu,

Deiiceretur.

65

Ipsa nos duros vocat in labores

Nec dies nobis sinit ociosos

Hoc, ait, nostros petiise coelum

Calle parentes.

Ipsa Falconis comitata gressum

70

Fecit, duros tolerans labores,

Iret ad summum decus atque vitam

Labe carentem.

Ipsa Falconis vigilanter aureum

Vellat, et nostri memorem negoci

75

Reddat, ut portum breviore cursu

Cymba subintret.