Battista Mantovano sylvae 4, 14

Reference basis text: L. Cupaerus, 1576

Editing of the digital edition: N. Ruzzenenti


14. EX TRAGOEDIA, QVAE DICITVR ATILA,
CHORVS PRIMVS

Caelites, summo quibus est Olympo

Vera cum magni Genitore mundi

Vita in aeternum, requiesque nullis

Saucia curis.

5

Nus, quibus sortem dedit inquietam

Triste primorum facinus parentum,

Ferre inhumanae prohibete gentis

Impietatem.

Bellicus nostras furor it per urbes,

10

Marsque lorica radians ahena

Elevat cordis sitibundus ensem

Sanguinolentum.

Nulla speratur requies in istis

Cladibus: pestis magis ista semper

15

Crescit, et virus iaculatur omnes

Omne per agros.

Iam diu noster rigat arva sanguis,

Et ferae caesos epulantur artus,

Atque per lucos laniata portant

20

Exsta volucres.

Insolens campos populatus hostis

Abstulit fruges, alimenta vitae

Omnia in praedam dedit, atque passim

Regnat egestas.

25

Pallor obscurum, macies, et haustis

Viribus languor moribunda pascens

Membra discurrunt, et ubique mortis

Errat imago.

Cernite aerumnas, miseramque sortem

30

Coelites: nec tot populos sinatis

Amplius turbae petulantis istos

Ferre tumultus.