Convenevole da Prato regia carmina ad Robertum Andecauensem, 3i

3i.

Hic oriendo fides surgit, quam sive relides

Aut ipsam rides, operum non robore fides.

Spes hic certa boni firmatur que rationi

Heret, dum fatur quod vera lege probatur.

5

Nascitur hinc carus qui fervet amor, nec amarus

Est cuiquam certe, quia cunctos zelat aperte.

Stant infelici pressura post inimici:

Qui vincit bellum calcat de iure scabellum.