3. EIVSDEM EPITHALAMIVM IN NVPTIIS PTOLOMAEI FRATRIS,
ET DOROTHEAE VALENTIS
Exultemus, adest longum expectata voluptas,
Et votis optata dies, laetatur Olympus
Omnis, et expulsa coelum caligine parcit
Imbribus, arrident terreno sydera mundo
5
Omnia, et in terris aliquid laetabile cernunt.
Aemula fraternis radiis argentea luna
Gestit, et acclivis converso leniter orbe
Quo defertur, agit bigas et lora deorsum.
Tangere iam montes, et iam lapsura videtur
10
Endymione aliquid magis exoptabile nacta.
Qui modo trans Indos, et trans Garamantica regna
Sol urgebat equos, verso iam concitus axe
Nos petit, et plures lucem producit in horas,
Ac nova tam nitido praetendit gaudia vultu.
15
Et quanquam modo regnet hyems, quae solvere ab arcto
Acre gelu solet, et nivibus abscondere montes,
Et campos sepelire, tamen clementia quaedam
Verna fovet terras, glacies vix asperat amnes
Sarmaticos: Rhodope vix frigora sentit et Aemus
20
Thracius, in pontum Tanais cursu exit aperto,
Arva virent, elementa silent, atque ocia ducunt.
Aera non vexat Boreas, nihil aequora clamant.
Incubat Halcyone clausis tutissima ventis,
Vxorem duxit Ptolemaeus, et omine tanto
25
Omnia significant felix faustumque futurum.
Exultemus, adest longum expectata coluptas,
Et votis optata dies. Hymenaee coronis
Cinge caput, vireant redolenti tempora myrto.
Et properans ad festa veni. Te laeta iuventus
30
Iam choreas initura vocat, duc organa tecum,
Duc citharas, praeeunte move tibicine gressum.
Saltent ad numerum comites: Thyasosque frequentent.
Exultemus, adest longum expectata voluptas,
Et votis optata dies, altaria flammis
35
Incipiant lucere novis, aulaea ministri
Per delubra ligent, tepeant ardoribus arae
Vndique thuricremis, et cingite limina fronde.
Importate Tymum, croceoque inspargite rore
Sacra pavimenta, et redolens humus halet amomum.
40
Hic nihil est quod sit divis grave, non vetat ista
Gaudia relligio, res consentanea magno
Ista Deo, sine qua rerum natura periret,
Et paucis hominum genus evanescere annis.
Connubium divinum opus est, contemnere certe
45
Grande nefas, quod tam praestans absolverit author.
Vt terrarum orbem stellanti inclusit Olympo,
Atque novum terris hominem praefecit et undis,
Quo series aeterna foret, connubia campis
Fecit in Elysiis, sexumque adscivit utrunque
50
In coitum pater ipse suo solenniter ore.
Ista propagandis fecit medicamina rebus,
Hinc homines, hinc heroes, hinc semideum gens,
Et qui regna tenent magni coelestia divi
Indigetes, tutellares, sanctique penates.
55
Nam neque quod finxit quorundam inscitia, Cecrops
Connubium primus statuit, nec fronte biformi
Est ideo, Deus, ipse Deus connubia fecit.
Exultemus, adest longum expectata voluptas
Et votis optata dies, properate sorores
60
Gratiae ab Orchomeno, tu primum Aglaia decoro
Laetitiam prae te ore ferens, tecumque Thalaea
Cincta sacrum viridi strophio caput: Euphrosyneque
Laeta genas, laeta os roseum vaga lumina laeta.
Dorotheam tu diva refers, sic ista venusto
65
Splendicat aspectu, furata Cupidinis arcum
Atque facem, ferit, incendit, sponsumque triumphat.
O germane igni potis es ne obsistere tanto?
Subtrahe te pugnae, blandae praecordia flammae
Corripient, tanto nec erit modus ullus amori.
70
Tantus amor vitium, ratione potentior aufert
Iudicium, memor Alcidae compesce furorem.
Nec perge insidiis arcem expugnare nec armis
Ante diem, tali tibi nulla licentia furto.
Nil sperare potes, legem patiare necesse est.
75
Sancta parens natae custos acerrima clausit
Omnem aditum Veneri, frustra conabere, mater
Docta pudicitiam natae incubat, atque obit Argum.
Nec tamen est sponsae tua forma innoxia, vultus
Sentit et ipsa tuos, et coeco vulnere languet.
80
At virgo est, animum cohibet pudor, et minus audet.
Simplicibus pavor est custodia magna puellis.
Laeta dies aderit, patientius urere, tempus
Proximat, interea legem patiare necesse est.
Parva futura mora est, hoc expectare mereri est,
85
Et facit, ut nequeat res expectata negari.
Exultemus, adest longum sperata voluptas,
Et votis optata dies. Accurrite Nymphae
Pierides, nimio dum languet amore, clienti,
Qui bene de vobis meritus, succurrite, dignus
90
Vestra ope est, sacri non est novus accola fontis:
Scitis enim quantam teneris impendit ab annis
Vestro operam studio, quantum profecerit inter
Aonios montes et valles Aganipaeas.
Ducite in his tantis clavum ne deserat undis,
95
Vitet Abydeni iuvenis miserabile fatum,
Et veniat spectata viis ad gaudia sanctis,
Improbitas odiosa Deo est, sine lege voluptas
Est scelus, et naturae hominum contraria labes,
Coelestem in nobis deformatura figuram.
100
Coniugis in gremium nunquam petulanter et aestu
Nequitiae fas est descendere, fraena furori
Ponat, honestatem veneri memor ante ferendam.
Prolis amor sexus et non lascivia iungat.
Sic poterit longos soboles evadere in annos.
105
Exultemus adest longum expectata voluptas,
Et votis optata dies, proferte ministrae
Ornamenta domus, pictisque tapetibus aulas
Sternite, et historias veteres appendite circum
Atria per thalamos, confundite cinnima nardo,
110
Assyriis styracem calamis, opobalsama Cypro,
Quicquid odoratum vendit peregrina Damascus
Frangite, titillent omnes sua gaudia sensus.
Sericeae promantur opes, quas Pamphila fertur
Invenisse, fluat circum lactentia membra
115
Instita Sidonium quae bis potaverit imbrem.
Primus ut in varios flores sese induit annus,
Sic ornanda togis melior melioribus aetas.
Annus enim docet ornatus, Ver purpurat agros
Luxuriose, aetas minus est lasciva, decorem
120
Incipit Autumnus deponere, Bruma senilem
Contrahit aspectum, piceoque operitur amictu.
Sic rerum natura parens documenta ministrat
Omnia, vult operum nobis exempla suorum
Esse rudimentum vitae legisque ferendae.
125
Pendeat ergo humeris usque ad vestigia lato
Orbe pedes fugiens, auro aspera et ignea cocco
Laena decus nuribus quod misit Iberia nostris.
Corrigat auricomum caput intra retia mater
Aurea divitiis rubri baccata profundi,
130
Pendeat a iugulo. iugulo quod eburnea vincit
Signa, lapis seu ros, qui Cythereide concha
Vaicus est semper, traxitque vocabula ab uno.
Pendeat, et fulvo demissus ab ubera filo
Quando inter matres incedit ab orgia Virgo,
135
Gaudeat alterno pectus contingere plausu.
Praemia servando sunt haec donanda pudori.
Hac emitur mercede fides, amor artibus istis
Incrementa capit, duo corda feruntur in unum,
Quod pietas aeterna liget, nullo ante sepulchrum
140
Dissolvenda modo Deus haec consortia fecit.
Exultemus, adest longum expectata voluptas,
Et votis optata dies. Pulcherrima certe
Copula, quae claras aeterna in foedera gentes
Contrahit inspirans unam in tot pectora mentem,
145
Vnum animum, sensumque unum. Memorate parentes
Virginis atque viri res congrua, sed labor ingens,
Et maior quam nostrae ausint assumere vires.
Fas tamen est utrinque aliquid decerpere cursim.
Mantua Dorotheam genuit pater illius ortus
150
Classibus e primis generosa a stirpe Valentum
Primatum de sorte fuit. Domus ista superbis
Inclyta maiorum titulis, rerum inclyta grandi
Copia, et immensis opibus, laetissima campis.
Praedia frugiferis nequeunt iuga scindere centum.
155
Semiferas pecudes quae pinguia pascua tondent
Non numerat pastor, Dominis incognita summa est.
Mater ab armigerae demissa pro pagine Parmae
Hinc Bravios habent, inde Lupos, in stemmate fulgent
Ora virorum magnos vultu referentia reges.
160
Viraque bellipotens soboles, et idonea Marti,
Vtraque maiorum superant monumenta per urbes
Ausonias, ubi cum fremerent crudelia quondam
Bella, virum validis virtus inclaruit actis.
Vrbs fuit antiquis Sorae cognomine Volscis
165
Soranis genus unde Lupis, sic regia proles
Quae tenuit Soram dicta est, hos expulit illinc
Barbara gens Libyco quae quondam erupit ab austro
Campanosque gravi pressit ditione penates,
Et Calabros usque ad Siculae confinia terrae.
170
Fata Lupi errando passi inconstantia, tandem
Parmensi sedere solo, fuit hospita Parma
Longo actis errore viris, Sorania testis
Castellum quod adhuc superest de nomine Sorae
Nomen habens, ubi parva tenent, sed ditia regna.
175
Haec super illustri Nymphae recitavimus ortu.
Nunc Ptolemaee tuae gentis fastigia tangam
Atque meae, genus est nobis commune duobus.
Strenuus et rigidis gaudens Antonius armis
(Hinc satis ordiri est, ne longa ambage feramur)
180
Venit ab Hesperia magnis cum heroibus. Ipse
Nanque erat Alphonso regi cum in regna veniret
Parthenopoea, comes, comes indivisus, et inter
Bella latus regis tegere ac munire solebat.
Rex iter adversum passus Genuensibus armis
185
Praeda fuit, captus cum rege Antonius armis
Magnanimos proceres (sic illum fata tulerunt)
Venit ad Insubres, et tanti magna triumphi
Pars fuit. Insubrum Domino fortuna Philippo
Sic blandita, quid est multis opus? Omnia vertit,
190
Quicquid est, cui dant homines cognomina sortis,
Fortunamque vocant, et re dominatur in omni.
In sua regna abiit libertate potitus.
Ad Ducis ascitus magno aere Antonius arma
Floruit extemplo, longe lateque per omnes
195
Insubrum Lygurumque urbes sua nomina mittens.
Aequiparabat enim facunda Nestora lingua,
Hectora vi. Laaertiadem prudentia et astu,
Ipse igitur ducens senas in praelia turmas.
Ibat per Venetos, Cenomana per oppida victor.
200
Bethycus hic fuerat, civis tibi Corduba, vatum
Corduba multorum mater celeberrima, ab ipso
Petrus, et a Petro venit Ptolemaeus, et ampla
Nostra domus pollens numero fratrum atque sororum.
Haec de patre satis, superest materna propago,
205
Clara opibus, clara ingeniis, clara ausibus altis.
Neve per ambages fluat insinuatio longas,
Brixia progeniem longo iam tempore Maiam
Novit, et auspiciis eius foeliciter aucta est
Publica res, fuit ex Maiis qui moenia quondam
210
Restituit tua iam senio labentia longo
Brixia, qui propriis argentea flumina duxit
Sumptibus, et riguos misit per compita fontes.
Iste idem meritis decus exposcentibus illus,
Venit ad imperium patriae, populoque volente
215
Et princeps et pastor erat, nec iustus alter
Ante gubernavit, nec post sua tempora rector.
Nec res teste caret, veteri certissima famae
Magna fidem faciunt illam monumenta per urbem
Visa istis paulo ante oculis, quid tanta moramur?
220
Hic quoque maiorem patriae meditatus ad usum
Grande opus, exhausit vitrei vasa lucida Clesis,
Atque novis fluvii partem decurrere ripis
Fecit, ut invictas saliens ferat alveus ornos,
Et sola currentes potent sitientia rivos.
225
Haec est Maia domus pollens propagine tanta
Tot claris ornata viris. Constantia mater
Hinc Germane tibi nuribus praelata pudicis
Hactenus ista super domum paritate duarum.
Exultemus, adest longum expectata voluptas.
230
Et votis optata dies, cunabula ferte
Picta Nurus facta ex citro niveove Elephanto.
Tempora textrices Nimphae perdite bissum
Pectite, quae parvo faciat preciosa cubili
Stragula, et infanti tepidaria vasa lavando
235
Quaerite. Iampridem iubet haec Lucina parari.
Haec est terra ferax, concepto semine multa
Fruge redundabit, Domino impletura quotannis
Horreat, tam pinguis, tantaque uligine laeta est.
Tam vigil ad tenerae cultum telluris arator.
240
Iam nutrice opus est, cui plurima murmure dulci
Naenia, quae placidum sciat incantare soporem,
Et cui sint mammis lactentia pectora plenis.
Fiat Alexicacon, teneros fascinet artus
Noxia Strix. Date cervicem coralia circum
245
Ter cruce signantes, et baccare cingite cunas.
Exultemus, adest longum expectata voluptas,
Et votis optata dies. Hymenaee venito
Ocyus, ante fores iam pronuba, iam paranymphus,
Atque alacres Nymphae, laetoque Thalassius ore.
250
Iam sua differri sponsus solatia dudum
Atque trahi in longum queritur sua gaudia, iusta est
Ista querela, Padus pleno premit aequore ripas
Vndique nec tantam undarum vim sustinet agger.
Iamdudum positis fumant convivia mensis.
255
Ingredere ad plenos tempus discumbere discos.
Omnia laetitiam resonent, natura iugali
Instauranda thoro nobis nova gaudia mandat.
Ingredere, hic omnes Genio indulgere paramus
Quando optata dies, quando expectata voluptas
260
Venit, et ingressa est victo ratis aequore portum.
Altera laetandi de munere Principis orta
Causa meas subito volat (exultemus) ad aures.
Dicitur (o pietas indulgentissima) princeps
Te magno decorasse suae cognomine gentis.
265
Quid donarat opes (o magnificentia nunquam
Admiranda satis) qui te illustraverat auro,
Coniuge qui tali foelicem fecerat, ipse
Te generis splendore sui radiavit, et isto
Induis heroem quasi transformatum honore.
270
Nil magno satis est animo, cum magna dedisset,
Magna suum quia non aequabant munera amorem,
Adiecit maiora, etiam maiora daturus
Si fortuna sinat. Te clementissimus emit
Tot meritis princeps, teque in sua viscera traxit
275
Coniuge, divitiis, fortuna et honoribus auctum.
Te decet aeterno grates persolvere Patri.