Convenevole da Prato regia carmina ad Robertum Andecauensem, 3e

3e.

Credant heredes - inquit tunc celica sedes -

Hac a parte cadunt nimio qui pondere vadunt:

Milia stulta decem cupientia volvere fecem.

Divus flans ignis, Deus est hic lumine dignis:

5

Cuncta movet stabilis Deus est iuvenisque senilis

Qui non mutatur, opus omne per huncque rotatur;

Dat vitam rebus, per quem fert lumina Phebus:

Ista labuntur quibus haud adversa feruntur.

Pacifice mille sic cessit tempore Sille.

10

Hec sedes censet ne quisquam noxia penset.