Convenevole da Prato regia carmina ad Robertum Andecauensem, 3c

3c.

Sedis ymago Dei simplex et norma diei,

Dic vice, queso, mei divine fas faciei:

Postquam primus homo, gustato crimine pomo,

Nos genus humanum fecit de sorde profanum,

5

Et dum sordemus nunquam bona vera videmus,

Nos infecta caro permictit cernere raro

Per speculum puram veri tectique figuram.

Dic tu nunc, sedes, quam celica continet edes,

Fac ego nunc essem quam poscis noscere messem.

10

"In me maiestas sedet et virtutis honestas,

Summum quippe bonum vivens et vivere donum

Donans, ipse sator Deus omnipotensque creator

Rerum cunctarum, pastor, dux, rex animarum".