Convenevole da Prato regia carmina ad Robertum Andecauensem, 3b

3b.

Celis o grati sancti iam sede locati,

Queso, rogate, sati de semine dante, beati

Gratia quod prebet, que nulli debita debet,

Vos quia divinam personam cernere trinam

5

Credo deitatem solam simul et bonitatem.

Est, prout oretis pro me, decus hocque iuvetis;

Vestrum nam cupitis opus hoc sine flamine litis.