Convenevole da Prato regia carmina ad Robertum Andecauensem, 3a

3a.

Hah, Deus, en fari nequeo sine te meditari:

Ergo precor nosse, sicut das, optime, posse,

Deque tuo trono concedas dicere dono.

Gloria, laus et honor tibi sit, quam dicere conor.

5

Vera loqui dones, dicam si lucida pones.

Sicut das esse, da nulli propter obesse:

Hec ea verba Pater, ac impetret hoc pia Mater.