Battista Mantovano sylvae 3, 3

Testo base di riferimento: L. Cupaerus, 1576

Cura dell'edizione digitale: N. Ruzzenenti


3. PRO EODEM PAVLO FVLGOSO PVERO,
CARMEN AD LODOVICVM SFORTIAM

Maxime Dux salve, prisco qui ducis ab Anglo

Excelsum Lodovice genus, tua gloria longe

Sparsa per Italiae populos et barbara regna

Me quoque in hac tenera vix fari aetate valent

5

Impulit herois tibi solvere canibus ora.

Et quia laudantum murmur strepit undique vocum

Non sinor intento meditari ingentia sensu

Virtutis monumenta tuae. Maiora relinquens

Vatibus altiloquis referam vulgaria tantum,

10

Et quae fama frequens hominum circumsonat aures.

Temperat ut fluctus argentea luna marinos

Et dominatur aquis, ita Martia bella gubernas

Arbitrio Lodovice, si iusseris arma,

Arma, seges velut illa virum Cadmaea, repente

15

Exiliunt. Mars fraenat equos. Bellona tumultum

Suscitat, et cristis operit caput, aegide pectus.

Flammigerant hastatae acies, glomeratur in altum

Pulvis, et ardentes praeceps furor incitat iram.

Si Martem saevire vetas, mora nulla, fugato

20

Pax Mavorte redit, furiis in tartara pulsis

Corda virum redivivus amor tranquilla subintrat

Nec faciunt has fata vices, non ignea mundi

Sydera, sed fato prudentia maior et astris.

Hoc facit ille animi vigor igne citatior, illa

25

Perpetua et nullo cedens vigilantia somno,

Secreta tu i fede cubans ruis oppida solo

Ingenio, solaque moves regna omnia mente.

Scit Rhenus, scit Gallus Arar, scit Lydius, Arnus.

Scit Tyberis, magnique memor Campania belli.

30

Ipse tibi infensum pugnam excidiumque minantem

Parthenopes magnum potuisti evertere regem.

Nanque extremis Gallorum a finibus hostem

Elicuisti, armis qui mox quasi fluctibus omnem

Obruit Ausoniam, sceptrumque amisit Arago

35

Auspicete. Nec enim sine te penetrare tumultus

Illius in regnum poterat, nec tanta fuisset

Vis peregrino hosti, neque tanta audacia Gallis.

Tunc Celtae truces ex alpibus altis

In nostro coiere agros. Tentoria Vasco

40

Qui tenet Hispanis contermina finibus arva

Fixit et Eridani campis. Lunensia coepit

Oppida Tyrrhenos equitans magno agmine colles.

Tum Pisae posuere iugum, sata semina belli

Multiplicis: nam Pisae ad nos Salamina tulerunt.

45

Ista lues urbem Romam complexa recessit

Longius ad Calabros, et quaternis Itala tellus

Tenditur ad siculae latrantia littora Scyllae.

Haec Gallis fortuna fuit, dum Gallia tecum

Militat, at postquam fraudata Novaria falsos

50

Detexit Gallorum animos, contraria tanquam

Tu Gallis fortuna fores fortuna favorem

Abstulit a Gallis, et te comitata coegit

Turpiter Italia victos discedere Belgas.

Hic ego si tempus sineret, tua fortia facta

55

Insererem Francisce ducum fortissime, solus

Qui potes Italia Gallorum avertere gentem.

Te solum sensere hostes, ultroque fateri

Non puduit te invictum armis, te Gallica pubes

Non imbelle genus, sed dura atque aspera ferro

60

Prosternentem acies ac fulminis instar euntem

Horruit, et clade ingenti spoliata recessit.

Tarrus adhuc hac caede rubet, rubet Appula longis

Afflictata malis tellus et Daunia rura.

Hinc data bellorum nuper tibi tanta potestas

65

Vt facile antiquos superet tua gloria patres.

Nanque potentatus Itali, Caesarque magistrum

Militiae fecere suae. Tua maxima virtus

Non formidat opus tantum, generosa laborem

Mens amat, immensum reddit leve gloria pondus.

70

Sed quoniam angusti spacium breve temporis urget,

His propere excursis ad te Lodovice revertor.

Gallia non solum, verum et Germania nutu

Mota tuo, venere truces in bella Svevi,

Venit et arctous gelidi maris accola Cimber,

75

Ampsani Landique simul, quique imminet agris

Noricus Ausoniis socialibus affuit armis.

Caesar ab alpinis nivibus per inhospita saxa

Transiit ad Ligures. Pisanaque littora vidit,

Et parere tibi non dedignata reliquit

80

Maiestas augusta lares, peregrinaque longis

Arva viis invisit, hyems dum saeva rigenti

Stringeret arva gelu, niveis dum molibus alpes

Altius assurgunt scythicisque aquilonibus algent.

Ipse tibi (quid opus fando percurrere terras?)

85

Ipse tibi Deus arma gerit, tibi totus Olympus

Militat, aspirant placidis tibi sydera flammis,

Iam tus relligio, pietas tua cognita passim

Allicit humanas mentes, et amare coactae

A te quam cupiunt audent sperare salutem.

90

Quod si illis sperare datum quos nulla ligavit

Proximitas Lodovice tibi, quam magna relicta est

Spes mihi, qui veniens a sanguine Sfortiadarum

Aemulor excelsum genus, et vestigia sector

Admiranda patrum? Cui dat foecunda virorum

95

Progenies te authore pium Fulgosa parentum?

Mens mihi, sit fortuna licet contraria, niti

Semper ad egregiam per honesta negocia laudem.

Conari virtute, meum est, conatibus istis

Fortunam praebere, tuum. Praestare roganti

100

Auxilium pietas, non indebita poscit,

Mandat, apud priscos nomen meruere Deorum

Qui iuvere homines, iter hoc ad sydera certum est.

Si quisquam de stirpe mea est cui fidere possis

Ille ego, quem natura tuum facit, atque voluntas,

105

Hoc caput, hanc ne sperne animam, si debilis aetas,

Si membra haec infirma nihil promittere possunt

Maius adhuc, paucis Deus incrementa diebus

Afferet, hi crescunt artus tibi, pendere tanti

Me poteris, quantum totis conatibus, unquam

110

Fas erit, quantum fortuna favebit.

Sic ego polliceor, sic qui genuere parentes,

Gens tua, gens animi locuples, licet indiga rerum,

Quas fortuna regit. Si te clementia, virtus

Regia si tangit pietas quae mitia corda

115

Stringit, et humanae gemit infortunia vitae,

Esto tui semper Pauli memor atque parentum.